Letter #524
Stanisław BALIŃSKI of Bielawy to Ioannes DANTISCUSMarienburg (Malbork), 1530-08-07
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino, domino Ioanni Dantiscano Dei gratia episcopo Culmensi, domino suo gratiosissimo.
Perpetuam felicitatem exoptat ac plurimum sese commendat.
Etsi me pudor prohibet puerum infimae eruditionis nulliusque propemodum litteraturae litteras dare ad Reverendissimam Paternitatem Tuam, in litteris magnae quidem celebritatis et auctoritatis virum et extra totius doctrinae aleam positum, tamen in tanto vel privato meo, vel publico totius Borussiae gaudio facere non possum, quin tester apud Reverendissimam Paternitatem Tuam subitum hoc animi gaudium, profitear laetitiam, quam profecto incredibilem animo cеpi, cum Reverendissimam Paternitatem Tuam summo regis Sigismundi sacratissimi principis domi forisque venerandi simulatque reginae inclytae consensu, miro procerum applausu praesulem creatum esse intelligo, et cum numquam dubium fuerit, quin tibi omni laude praestanti viro in omni genere studiorum tam exacte perfecto, ut nihil sit, quod praeterea desideretur, quem Platones ipsi, quem Cicerones, quem Fabii suorum ordini inseruissent, nulli non honores iampridem dignitatesque deberentur, tamen posteaquam auditum est praesulem te Culmensem factum esse, tanta universi quidem, sed praecipue parens meus venerandus, heros honorum et vitae dignitate illustris, nominis Reverendissimae Paternitatis Tuae studiosissimus simulatque ego puer duodecimum egressus annum, qui litterarum sacra veneror, affecti laetitia sumus et ineffabili gaudio perfusi deliniti demulcti, ut maiori et iustiori quisquam nemo possit, quod eum provehi ad ingentes titulos aspiciam virum, cuius honestis disciplinis et auctoritas, et humanitas ita suffragatur, ut tantum crescere spes mea et fiducia, quantum Reverendissimae Paternitatis Tuae vel fortuna, vel dignitas merito debeat. Quapropter, in hac animi mei praecipua quadam voluptate, praecipuam quoque gratulandi rationem desiderarem, nisi tecum mihi hoc est, cum homine peritissimo et supramundanae sapientiae ardua superanti res esset, cuius insignis prudentia quasi lynceis oculis in ipsa quoque hominum praecordia introspiciat, illud autem neutiquam omiserim viderim mihi Sigismundum regem Poloniae excellentissimum nulla ex parte non egregium maxima conservandae religionis сonstantia clarum, ceu via quadam regia ad immortalem gloriam tendere, qui viros augeat honoribus et eruditos, et graves, nec delitescere sub modio, quod dicitur, praeclarum virtutis lumen patiatur. Sed de his in praesentiarum tacebo, de quibus longiore subsellio agendum puto, tuarum laudum copiam et excellentis huius laetitiae ac voluptatis meae ingentis causas modulatiori accentu decantarem, et quod Tua Reverendissima Paternitas episcopatum Culmensem, quod sane sacerdotium sicuti amplissimum ita opulentissimum est indepta, nisi subverere{re}as culpa ingenii mei detexere vel deterere, ad quas nondum idoneus, his praeludiis tota mente et ingeniosis viribus me comparo. Interim Deum Optimum Maximum deprecabundus adorabo, ut haec dignitas Reverendissimae Paternitatis Tuae non ad inanem gloriam, quae mortis est imago, sed ad vitam salutemque proficiat, ut et cum divo Aurelio Augustino doceamur terrena calcare et caelestia sitire. Me totum, quantus quantus sum, Reverendissimae Paternitati Tuae dedico et clientelam aс voluntariam trado servitutem. Dispeream, si cornu quidem copiae, aut virgulam divinam pluris, quam Reverendissimae Paternitatis Tuae amicitiam et favorem fecerim.
Aveto, Amplissime Antistes, ecclesiae sanctae columen, sacra, quod aiunt, ancora et dulce decus patriae, adsis illi semper propitius sisque felix nobis famulis tuis et Reverendissimae Tuae Paternitati plurimum confidentibus. Dignitatem tuam extollat, quaesumus, in sacro fidelium coetu pium ac coeleste numen.
Datae ex Arce Mariana, anno ab hominum genere restituto post millesimum qingentesimo tricesimo, die vero 7 Augusti.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae perpetuus servus Stanislaus Balinski de Byelawi sua ma<n>u