Letter #530
[Piotr TOMICKI] to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-08-20
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo pater et domine amice carissime.
Accepi cf.
Intelliget Paternitas Vestra Reverendissima ex litteris
Si enim forte aliquis aliter haec interpretaretur, Paternitas Vestra reverendissima ex cognitione vera rei ipsius confutare illum facile poterit. Sed et id non praeteribo silentio, quod dominus
Celeritas istius expeditionis non patitur me plura scribere, illud tamen subticere nolo, quod ad negotium Paternitatis Vestrae cum domino
Ceterum, quia maiestas regia ad instantiam hic domini archiepiscopi Gnesnensis promiserat ab illo adhuc tempore, quo monitorium erat contra illum missum, se missurum esse Romam oratorem, qui nomine maiestatis suae apud summum pontificem pro domino archiepiscopo deprecaretur et intercederet, eum hactenus propterea mittere se contineat, quia a Paternitate Vestra prioribus litteris cognoverat, negotium istud facile per se conquieturum esse, cum reverendissimum dominum cardinalem Gattinarium mors de medio sustulerit. Nunc vero etiam, etsi rursus instet dominus archiepiscopus de ipso oratore mittendo, maiestas regia pendet animo, an mittere debeat. Namque veretur, ne missio ista, tametsi non ad defendendum vel excusandum, sed ad deprecandum domino archiepiscopo promissa, serenissimum regem Ferdinandum offendere possit. Quare Paternitas Vestra iudicium suum in hoc mihi perscribat et significet, utrum credi possit negotium istud de domino archiepiscopo ita quieturum esse, ut missione oratoris maiestatis suae res non indigeat. Namque subterfugeret nunc libenter maiestas sua istam mittendi rationem, si quo pacto honeste posset.
Avemus hic scire omnes, quid sit per caesaream maiestatem Lutheranis responsum et qui in hac tragoedia sit sperandus finis. Quare Paternitatem Vestram rogo, ut cum ceteris de his me per litteras certiorem faciat.
Quid residuum sit hic stipendii Paternitatis Vestrae, non potuimus sub hac celeritate subducere rationem, sed alio tempore de hoc Paternitatem Vestram ego faciam clare certiorem. Hoc solum in hac re recordor quadringentos aureos ad rationem istius stipendii Paternitati Vestrae sub praesentia illius
Datae
Postscript:
Scriptis his litteris et iam ferme obsignatis rediit cubicularius