Reverendissimo domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ electo episcopo Culmensi, serenissimi domini domini ⌊regis Poloniae⌋ apud ⌊caesaream maiestatem⌋ [oratori], domino et amico carissimo
Magno certe fuerunt mihi studio fortunae et accessiones Reverendissimae Dominationis Vestrae atque ideo, cum ⌊episcopatus Culmensis⌋ ecclesiae collatus fuit Reverendissimae Dominationi Vestrae, gaudebam, tum quod Reverendissimae Dominationi Vestrae quaeque maxima et felicissima faveo, cum quod digno datus est. Nihil autem dubito, quin meliori episcopatu cito a ⌊principibus nostris⌋ Dominatio Vestra Reverendissima ornabitur, exigunt enim id merita eius et principes nostri resque publica non parum debet eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Quod me Reverendissima Dominatio Vestra et sacratissimae ⌊caesareae maiestati⌋ et divo ⌊regi Ferdinando⌋ commendavit, est mihi hoc ita gratum et acceptum, ut nullis verbis exprimi potest. Rogo plurimum Reverendissimam
Dominationem Vestram, non cesset me per omnem occasionem illis ipsis ⌊principibus⌋ commendar[e], ipsa autem Dominatio Vestra Reverendissima me diligat. Ego, si bonus sum, non ero immemor studiorum ac officiorum erga me Reverendissimae Dominationis Vestrae.
De novis rebus ago et habeo magnas gratias Reverendissimae Dominationi Vestrae. Intellexi etiam illa omnia, quae ⌊maiestati regiae⌋, communi domino nostro, Reverendissima Dominatio Vestra scripsi[t], quae et principibus et nobis omnibus ita placent, ita probantur ab omnibus, ut nihil magis. Nam et responsa et replicae Dominationis Vestrae, quas ibi fecit, summa commendatione dignae sunt.
Apud nos nulla nova sunt scriptu digna. Reverendissima Dominatio Vestra me
amabit et valebit optime ac felicissime.
⌊Christophorus de Schydloviecz⌋ in Szmyelow et Magno Opatow, castellanus et capitaneus Cracoviensis ac ⌊Regni Poloniae⌋ summus cancellarius etc., Vestrae Reverendissimae Dominationis totus et quicquid est, manu sua.