Letter #537
Ioannes COLARDO to Ioannes DANTISCUSRome, 1530-08-31
received Augsburg, [1530]-09-23 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino electo Culmensi, apud caesaream maiestatem illustrissimi regis Poloniae [o]ratori dignissimo, domino observandissimo
Reverende Domine.
Humili et devota salute praemissa.
In quo statu et ordinatione e[st] confirmatio ecclesiae vestrae Culmensis et quid desuper ageretur et sent[iretur], ultimis meis literis apertius Reverendissimae Paternitati Vestrae declaravi mittendo memorial[e] instructivum quoad expeditionem illius ecclesiae, annatae solutionem et antiquae taxae reductionem, videlicet ut obtinerentur litterae a caesa[rea] et regia maiestate edocentes sanctissimum dominum papam sacrumque collegium cardina[lium], vestram ecclesiam Culmensem multum depauperatam et ad eam esse reda[ctam] exiguitatem, quod, ubi praeteritis temporibus ex illa duo millia ducatorum annuae percipi poterant, vix nunc mille ducati percipi[un]tur, ut dixit mihi doctor poenitentiarius, ut ea ratione dicta tax[a] ad mediam taxam aut tertiam partem reducatur. Memoriali recept[o] rei vestrae diligenter, si placet, consuletis.
Proinde pro confirmatione electionis vestrae id, quod potuit fieri et excogitari pro amico, fieri procuravi et faciam, donec ipse effectus voluntatem me[a]m erga Dominationem Vestram planius demonstrarit.
Quoad provisionem vestram bullae sunt plumbatae et nunc in manibus meis reg[e]strandae et expediendae, quas, ut spero, cum primo cursore bene ex[pe]ditas recipietis voluntati et desiderio vestro satisfaciendo. Seriem expeditionis et expensas, ut alia pro vobis facta, primis litteris diffu[sius] declarabo.
Pro solutione annatae sub obligatione de illam solvendo obtinuimus han[c] solutionem ad festum Resurrectionis Domini nostri prorogari. Interim omni diligenti[a] procurandum est, ut fiat reductio, pro qua ambassiator Hispaniae et ego totis viribus elaborabimus, prout hactenus per nos elaboratum [est]. Crederem consultum iri, si cardinalis Campegius legatus in vestri favorem sanctissimo et cardinalibus praefatis scriberet, concludendo ita Paternitas Vestra se gerat, ut s[ui] memor Euripedis poetae clarissimi dicentis: Odi sapientem, qui sib[i ] sapiat nihil.
His paucis feliciter et fauste valeat humanissimus oratorum, cui me ex animo commendari cupio.
Ex Urbe, ultima Augusti 1530.
Eidem Paternitatis Vestrae Reverendissimae humillimus servitor Ioannes Colardi litterarum apostolicarum scriptor