Certo accepi ad ea ⌊comitia⌋, in quibus nunc Reverendissima Dominatio Vestra cum aliis clarissimis ⌊dominis senatoribus⌋ feliciter agit, illustrissimi domini ⌊ducis in Prussia⌋, domini, amici et vicini mei coniunctissimi in negotio limitum cum ⌊magno ducatu Lithuaniae⌋ allegatos esse ⌊oratores⌋, quibus licet mea commendatio apud Reverendissimam Dominationem Vestram minime est necessaria, quod sciam, quanti illorum principem faciat, et quanta observantia prosequatur, adegit m paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉e tamen, cum amicae vicinitatis amicitiaeque mutuae, tum etia paper damaged⌈[tia]tia paper damaged⌉m ⌊regni⌋ et omnium nostrum rei publicae ratio, ut has scriberem, in eo fid paper damaged⌈[id]id paper damaged⌉issimum, quod res finium non solum ipsius illustrissimi domini ducis, verum etiam et regni, cuius hic princeps feudalis est, agatur. Officiique mei esse putavi pro praestito in consilium regni iuramento Reverendissimam Dominationem Vestram commonefacere, ut, cum ea in re sententiam suam dictura sit, ad hoc orationem accom<m>odet, ne quid vetustis et exacte privilegiorum vigore descriptis oris, quae per sol<l>emnem transactionem cum illustrissimo ⌊principe ⌋factam cum magno ducatu, modo limites ⌊regni ⌋sunt, decedat, aut ne illis quicquam Reverendissima Dominatio Vestracum aliis ⌊regiis senatoribus⌋, quibus ea cura incumbit, derogari patiatur, quodque in hoc negotio missi ⌊oratores ⌋sic tractentur, ut cum certa consolatione et spe indulgenter auditi atque absoluti ad dominum suum illustrissimum ⌊principem ⌋redire possint.
Hanc animi mei significationem non adeo affectione propensionis, quantum ex debito in rem publicam regni iuratae meae fidei, in Reverendissimae Dominationis Vestrae et quorundam aliorum ⌊dominorum senatorum⌋ notitiam deducendam operae pretium esse existimabam. Meque etc.