Letter #5385
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSRössel (Reszel), 1534-09-06
received [1534]-09-12 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri carissimo et amico plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater carissime et amice plurimum honorande.
Salutem cum omnis felicitatis accessu.
Quamquam magistratus Elbingensis pollicitus sit velle mihi tempestive satis significare, si contingeret pestilentiam eo venire et ibi grassari, quod quia hactenus non fecerunt, coniectandum est purum adhuc ibi aerem esse. Nam non dubito magistratum Elbingensem promissis suis staturum fidemque suam liberaturum.
Ceterum fama passim fertur pueros aliquot iam illic esse mortuos et cotidie mori pestilentiae, ne veneno an aliquo alio morbo intereant, incertum est. Quod si et Elbingum pestilentia invaderet hominesque ibi absumere inciperet, nullum video alterum locum, in quo tuto et sine vitae discrimine convenire possemus. Nam et secretarius Reverendissimae Dominationis Vestrae mihi hic retulit non solum fere ubique in tota terra Culmensi, sed etiam circumcirca Novumforum ea contagionis labe homines mori. Hinc est, quod fortassis necessum foret hunc conventum non celebrari, sed prorogatum usque in frigidiora tempora suspendi, quo tunc securius et minore huius mali periculo convenire ac conventum eum agere valeamus. Quod, si Elbingenses nos de pestilentia ibi vigente et de periculo fecerint certiores, non celabimus Reverendissimam Dominationem Vestram.
Quae bene valeat et felix vivat.
Ex castro nostro Resel, die sexta Septembris anno Domini 1534.
Vestrae Reverendissimae Dominationis in omnibus Mauritius episcopus Varmiensis subscripsit