Letter #543
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-09-08
received Augsburg, [1530]-10-05 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in [C]h[risto] Patri, domino [
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Profectus est hinc ultima mensis praeteriti in
Ceterum nuper allatae sunt nobis litterae ex Italia ab agentibus et officialibus nostris Neapolitanis, quibus inter alia scribunt illustrem marchionem Delgvasto obtinuisse a sacra caesarea et catholica maiestate dominium illustris marchionis de Monte Sarchio, illustrem vero ducem Malphe obtinuisse relaxationem solutionis fiscalis ad sacram caesaream maiestatem ex illius bonis pertinentis, ac etiam officium, quod vulgo dicitur iusticier, durante vita sua et unius heredis sui, et plerique alii pro officiis et servitiis suis remunerationem acceperunt. Nos vero, quae et antea et istis perturbatis temporibus multa servitia illius sacrae maiestati impendimus, nempe a mense Maii usque ad festum Nativitatis Domini [anni] praeteriti viginti quinque milia ducatorum ex ducatu nostro Barensi expendimus praeter alia exposita anni istius, de quibus nobis thesaurarius noster calculum adhuc non misit, ad haec permisimus magnificum Scipionem de Summa aliosque officiales et gentem nostram versari in exercitu caesareae maiestatis sumptibus nostris, unde officiales suae maiestatis, imprimis memoratus illustris marchio Delgvasto, illustris Alarcon, et comes Borelli, aliique milites in civitatem nostram Barensem fuerant suscepti et expensis nostris provisi, ac muneribus expleti, civesque nostri et milites, immo omnes civitates nostrae peste ab illis fuerant infectae, nam in civitate nostra Barensi tantummodo ad mensem Maii praeteriti octo milia hominum peste absumpti sunt, exceptis hominibus aliarum civitatum nostrarum, de quorum numero mortuorum nondum redditae sumus certiores. Nemo igitur non intellig[it, nos] maximam non pati iacturam tam in hominibus annuisque proventibus n[ostris quam]que in expositis huiusmodi, tamen a sacra caesarea maiestate pro meritis nostris ac [damnis] nedum gratiam aut aliquam remunerationem consequi, sed et nostris p[ropriis] libere et pacifice perfrui non possumus. Multo maiorem felicis recorda[tionis] avus suae maiestatis habuit rationem bonae memoriae illustrissimae matris nostrae servi[tiorum], nempe sacra illius maiestas pro servitio tempore belli, quod parvo tempore [duravit], exhibito, duo castra illustritati suae concesserat, nostrorum vero meritorum, qu[ae maior]a sunt, et damnorum nulla fere habetur ratio. Proinde curet Strenuitas Tua [ea omnia] sacrae illius maiestati caesareae deducere et in nostris negotiis, quae ad plenum iam cog[novit], votivam expeditionem obtinere.
Praeterea venturus est ad curiam sacrae caesareae maiestatis magnificus Scipio de Summa, [sicut] ex Tuae Strenuitatis et aliorum officialium nostrorum litteris cognovimus, ut notam illi in[ustam] deleret et innocentiam suam declararet, qui asserit a Tua Strenuitate se fuisse accu[satum]. Licet autem sciamus Strenuitatem Tuam ab ea culpa immunem esse, ut ex litteris Strenuitatis[ Tuae appa]ret, vellemus tamen, ut se illi iustificet et officiales caesareae maiestatis verum [fate]antur, ut enim nos illi id inferre numquam cogitavimus, ita et Strenuitatem Tuam ha... fecisse certo nobis persuademus et Strenuitas Tua claro vultu cum illo loquat[ur, ne] tam ipse quamque suus frater magnificus Sigismundus de Lofredo, vir auctorita[te sua] in Neapoli regno valens, aliquam de nobis aut de Tua Strenuitate haberent [suspi]cionem, neve ob hoc quippiam sinistri adversus dominia et negotia nostra [moli]rentur, nam et in illa adoha dimissa, pro qua Strenuitas Tua litteras sacrae caesareae m[aiestatis ad] concilium collaterale misit, habemus difficultatem. Vult enim concilium co[llaterale] illa gratia suis quibusdam inventionibus nos privare et adoham [omnino] exigere.
Audimus nonnullos ambire nominationem nostram apud Strenuitatem Tuam ad ecc[lesiam] Cracoviensem. Hortamur Strenuitatem Tuam, ut de hac nominatione nemini cedat, [sed] ad reditum suum ad nos differat rem ipsam, ubi de illa latius confe[remus], quandoquidem illam favere alicui etiam non posset sine scientia [et vo]luntate nostra.
Reliqua omnia committimus fidei, prudentiae et diligentiae Strenuitatis Tuae, quam bene valere optamus.
Datae
Bona regina subscripsit
Postscript:
Cum iam istas obsignari fecimus, supervenerunt nobis cf.
Quid agere debeat Strenuitas Tua cum Scipione de Summa, ex litteris istis intelliget, nos et Strenuitas Tua accusationis et delationis suae non sumus causa, sed opera ipsius illum manifestum facient. Quomodo in curia acceptus sit, dum venerit, et quorsum haec tragoedia procedet, per primum nuntium reddat nos certiores Strenuitas Tua litteris suis, tametsi iam nonnihil speremus secutum iri, ut ex litteris istis Strenuitatis Tuae ultimis et verbis domini Valdesii licet intelligere. Faciunt id nonnulli inimici sui, illis imputet.
Dabit operam Strenuitas Tua, ut indultum in meliori forma expediat magnifico Ludovico Aliphio, cancellario nostro et oratori, illudque quamprimum Venetias in manus Ioannis Iacobi de Dugnao transmittat, sicut idem magnificus Ludovicus Aliphius antea Strenuitatis Tuae scripsit.
Contulimus cum sacra
De omnibus rebus, quae in curia caesaris emerserint et quid de novo vicerege statutum sit, reddat nos certiores Strenuitas Tua per omnem occurrentem.
Cumprimum ex Prussia rediit ad nos Fabianus, aulicus noster, dedimus illi litteras Strenuitatis Tuae, quem iterum illuc remittere non opus erat. Causam huius et omnia negotia sua ex litteris ipsius intelliget Strenuitas Tua.
Bona regina subscripsit