Mirabere fortasse, mi Dantisce, te tamdiu meis litteris caruisse, praesertim cum superioribus diebus ad nos non solum ⌊⌋ et suavissimas, sed etiam ⌊⌋, quibus Christianos omnes adversus ⌊Turcas⌋, genus hominum tum truculentissimum, tum religioni nostrae inimicissimum, validissimis rationibus hortabare, miseris, sed si rem, ut par est, accuratius expendes, plane intelliges me multis de causis prorsus culpa vacare. Sed his duabus potissimum, quod et ubi locorum esses, me fugiebat (sciebam enim nihil nec loca nec itinera tua certi hactenus habuisse) et quod argumentum esset epistolae tanto praesertim viro rebusque gravissimis districto satis dignum, non sane comperiebam. Sed quid haec apud te, qui animum non verba metiri soles, qui quam tibi devinctus sit, dii facerent, ut aliquando re ipsa (sine tuo tamen incommodo) cognosceres. At illud vehementer doleo, quod nisi litteris (quae mea est fortuna) non video, qua re alia a me tibi possit satisfieri, non quod ipse huiusmodi cures, sed ut animum meum iam pridem tibi obnoxium aliqua re testificari possem. Nam quod genus officii abs te, quo animus tuus ex notissimo notior esset, non solum domi nostrae, sed foris etiam, cum ⌊Bononiae⌋ esses, praetermis<s>um est? Quam [per]humaniter me excepisti, quam hilari fronte tuam operam, quacumque in re posses, ultro pollicitus es. Nec inde demum me discedere passus es, donec me ad cenam et quidem tempestivam perduxeris, qua quidem nihil lautius, nihil festivius, nihil denique admirabilius esse potuit, cum propter multarum rerum varietatem, tum propter ⌊Cornelii⌋ nostri viri et singularis et omni scientiarum genere praediti iucundissimos sermones, cui sane viro ob plurimas ingenii dotes, quas in eo tot virorum doctissimorum testimonio sitas esse cognovi, ita me iam totum tradidi, ut eius causa nihil omnino sit, quod facturus non sim studiose ac perlibenter. His itaque rebus nulla apud me, quantum nos amares, relicta dubitatio est, at quid illud ad augendum etiam (si augendi locus esset) benevolentiam, quod nos his et litteris et carminibus aliquando viseris, in quibus nihil neque ad amorem neque ad doctrinam desiderari queat. Laudarem profecto illa, si ea esset laudatio mea, quae id sine utriusque nostrum gravi iactura praestare posset. Atqui potius immo certe vererer, ne si id facerem, et laudes, quae sunt amplissimae, imminuerem tuas, et inscitiam meam, quae adhuc fortasse in occulto est,
proderem. Sed de his satis.
Nunc ad ⌊⌋ venio, cui suaviter scriptae nihil est, quod multa respondeam, nisi illud a me vis iterum dici, quam gratissimum fuisse nihil de nostra amicitia diminutum nec locorum nec temporis intervallo tuis litteris intelligere. De ⌊Ambrosio⌋ fratre nihil est, quod ad te scribam, qui eo in te est amore, ac potius observantia, ut vel tu ipse nihil omnino ad id posse accedere diceres. Is ut primum me ex peregrinatione in patriam revertentem aspexit: Ecquid de Dantisco nostro? Ut nostri memor? Valetne? Huiusque generis plura. Demum nihil illi antiquius fuit, quam ut de te sermonem haberet. Sed ne te pluribus teneam, reliquum est, ut quid istic in tanta rerum expectatione fiat (nihil enim ex his, quae apud ⌊caesarem⌋ geruntur, te fugere certo scio) ex litteris tuis vehementer scire cupiam, idque eo gratius extiterit, si iudicium interposueris tuum, in his praesertim, quae videntur ad religionis Christianae salutem pertinere, ut an aliquando concilium et quando, ubiue, quid de conspiratione in ⌊Turcas⌋, quid de Lutheri haeresi, quid praeterea de ⌊Erasmo viro⌋ illo facile huius aetatis bonarum artium principe, an ⌊caesarem⌋ viserit, cuius nam vel ponderis vel auctoritatis sit eius sententia. Haec tamen si vacaverit, non enim is sum, qui vel meo commodo molestus tibi esse velim. Sed sine tuo incommodo illud, ut iam diximus, gratissimum foret, nam ea me tantum modo scire putabo, quae de te mihi cognita erunt. Si vero tu aliquid in itinere a seriis tuo more luseris (is enim es, qui numquam otium sine negotio praetereas) gratissimum quoque feceris, si nos tanto bono participes esse aliquando volueris, praesertim cum scias, quanti tua omnia aestimem. Sed ne te fugiat, si forte scripseris, cui recte ad nos litteras possis committere, scias ⌊Stephanum Grimaldum⌋ civem nostrum bonarum artium perstudiosum apud vos esse, qui (qua est in domum nostram benevolentia) hunc laborem, id est, ut recte perferantur, si quas illi ad nos litteras, libentissime suscipiet. Vale et me ama. ⌊Cornelio⌋ nostro salutem plurimam.