Letter #5465
Samuel MACIEJOWSKI to [Ioannes DANTISCUS]Piotrków, 1547-08-31
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
A reverendissimo domino Cracoviensi cancellario
Reverendissime etc.
Recte factum a Reverendissima Dominatione Vestra, quod ea omnia conscripta huc misit, quae ad causam illustrissimi domini ducis adiuvandam pertinere putarit. Futura sunt hic nobis non parvo usui. Boni consulat, quod nunc ea non remitto, necdum enim conscripta est instructio, quae simul ut absoluta fuerit, omnia Reverendissimae Dominationi remittam.
Faxit Deus, ut legatus hic, qui collegam non patitur, aeque feliciter munus suum expleat atque fecit Dominatio Vestra Reverendissima, cuius adhuc in aula caesareae maiestatis nomen est magnum fuitque illius legatio et utilis, et honorifica cum sacrae maiestati regiae, tum regno illius universo etc.
Datae ut in litteris prioribus etc.