Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice praestantissime.
Cum mei sincera recommendatione longaevam in Domino felicitatem et salutem.
Quae mihi valetudinario afflictio nova proiciendo cum sanguine urinae accidit, ex litteris domini ⌊Ioannis Benedicti⌋, regii physici, et domini doctoris ⌊Nicolai Cuppernick⌋ intelligit. Hoc ipsum omnes physici ⌊Gedani⌋ et in ⌊Monte Regio⌋, quos consuluimus, consulunt, si ipsi nos in mortem praecipitari nolumus, quo ab omni motu et corporis fatiga quiescamus. Et hoc ipsum remedium morbo simili laborantibus in Romana curia persuasum audivi, nihilominus unus servato hoc iudicio ex dolore excoriationis vesicae mortem obiit. Unde perplexio et metus talis est, qui etiam in omnem constantem virum cadere possit, quod me etiam a profi<ci>scendo abstinere atque motu cogar, proinde et a nuptiis nepotis mei, quas presentia mea ob sanguinis necessitudinem decorare decreveram et familiam meam cum debito cultu exornaveram, pedem a decreto et conceptu retraxi. Cancellarium autem meum in conventum cum instructione debita mittam, cui ut assistentiam in omnibus, potissime adversus illos de bartcz latrones et nebulones, impertiri dignetur, quod pari vicissitudine et maiori, qua potero, cura promereri studebo erga Reverendissimam Dominationem Vestram, quam in longum evum feliciter valere florentem et valentem cupiens. Tremula manus cultiores caracteres depingere non sinit.
Ex castro ⌊Helsberg⌋, paenultima Aprilis 1536.
Vestre Reverendissimae Dominationis totus ⌊Mauritius episcopus Varmiensis⌋
Postscript:
Feci hodie periculum proficiscendo ad quoddam pratum 1/2 miliare ab hinc distans, ubi pascuntur equuli mei, temptando laborem itineris, si ferre valerem, sed non successit, irritavi morbum dumtaxat quod mictus sanguineus ostendebat patientia et cetera.