Letter #550
Melchior COLDITZ to Ioannes DANTISCUSMechelen, 1530-09-19
received Augsburg, [1530]-09-29 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo et Excellenti Domino, domino
In curia
Reverende et Excellens Domine.
Post humilem obsequiorum meorum oblationem.
Non latere velim Dignitatem Vestram, cum una dierum animi gratia obambularem, in convivales nostros, Summergot videlicet et hospitem illum maioris speculi, hic in itinere incidisse, qui multa de Dignititatis Vestre successu adventuque rogabant. Quibus cum eiusdem Dignitatis Vestrae ad sedem episcopalem promotionem corporisque sospitatem significarem, mirum in modum exhilerati(!) sunt, congratulantes eidem ob dignitatem adeptam ac rerum omnium prosperrimum progressum diuturnamque felicitatem apprecati sunt. Utque apertius eorundem animos erga Vestram Dignitatem ostenderent, hasce litteras colligatas conscripsere atque precati sunt, ut meis alligatis Vestrae Excellentiae transmitterem.
De negotio meo domino probably
Nova apud nos fera(!) nulla, nisi quod
Praeterea si qua in re Dignitati Vestrae Reverende inservire potero, inveniet me eadem paratissimum teste Deo Optimo Maximo. Qui eandem Vestram Dignitatem Reverendam diutissime conservare dignetur.
Eiusdem Dignitatis Vestrae Reverendae observandissimus cliens