Letter #550
Melchior COLDITZ to Ioannes DANTISCUSMechelen, 1530-09-19
received Augsburg, [1530]-09-29 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo et Excellenti Domino, domino Iohanni Danti text damaged⌈[Danti]Danti text damaged⌉sco, episcopo Culmensi, serenissimorum regis et paper damaged⌈[regis et]regis et paper damaged⌉ reginae Poloniae apud caesaream maiestatem paper damaged⌈[ream maiestatem]ream maiestatem paper damaged⌉ oratori, domino meo observandissimo
In curia cesarae maiestatis
Reverende et Excellens Domine.
Post humilem obsequiorum meorum oblationem.
Non latere velim Dignitatem Vestram, cum una dierum animi gratia obambularem, in convivales nostros, Summergot videlicet et hospitem illum maioris speculi, hic in itinere incidisse, qui multa de Dignititatis Vestre successu adventuque rogabant. Quibus cum eiusdem Dignitatis Vestrae ad sedem episcopalem promotionem corporisque sospitatem significarem, mirum in modum exhilerati(!) sunt, congratulantes eidem ob dignitatem adeptam ac rerum omnium prosperrimum progressum diuturnamque felicitatem apprecati sunt. Utque apertius eorundem animos erga Vestram Dignitatem ostenderent, hasce litteras colligatas conscripsere atque precati sunt, ut meis alligatis Vestrae Excellentiae transmitterem.
De negotio meo domino Cornelio commisso Vestrae Dignitati antehac scripsi. In quo si eadem apud cesaream maiestatem quicpiam posset, sicuti confido, ut revera, poterit. Velit saltem negotium promovere, non enim aliud expostulo, nisi quod fidelibus senibusque familiaribus iure debetur. Parva etenim res est, quae si mihi ob servitia et damna perpessa non conceditur, aliis obtruditur. Talis iam est mundus. Sed de his hactenus.
Nova apud nos fera(!) nulla, nisi quod cesaream maiestatem multi exspe<c>tant. Curia hic Mechliniae est. Serenissimus rex, dominus meus, incolumis rediit. Princeps cum sororibus recte valeat et ego utcumque.
Praeterea si qua in re Dignitati Vestrae Reverende inservire potero, inveniet me eadem paratissimum teste Deo Optimo Maximo. Qui eandem Vestram Dignitatem Reverendam diutissime conservare dignetur.
Mechiliniae, die XIX Septembris anno etc. XXX
Eiusdem Dignitatis Vestrae Reverendae observandissimus cliens Melcior a Germania