Letter #5503
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1536-07-08
received [1536]-07-09 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri carissimo ac amico plurimnum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et amice carissime ac plurimum honorande.
Quid dominus Ioannes a Werden ad nos coniunctim et ad me privatim in negotio subsidii regi Daniae ferendi perscripserit, ex litteris ipsius et diversarum aliarum litterarum exemplis, quae omnia transmitto, Reverendissima Dominatio Vestra plane videbit. In qua re per me non perfunctorie expensa non video, quo pacto ipsa commode per nos referri debeat aut possit ad regiam maiestatem bellis propriis, quae cum Walacho, Mosco, Tartaro atque id genus aliis hostibus non contemnendis gerit, alioqui satis superque distentam ac fatigatam, cum neque consulatus Gedanensis, neque ipse dominus Ioannes a Werden aut viam aut modum nobis satis competentem praescribant, aut quid ipsi (tamquam potior pars harum terrarum maiora etiam ex maritimis commerciis commoda sentiens) in hoc subsidii negotio facere velint, significent, neque etiam ignorent, quod ipsi in proxima contributione nihil contribuerint, et quomodo nobilitas et reliquae civitates ad ulteriorem contributionem affecti sint. Immo etiam si optime affecti essent, non posse tam subito notabilis aliqua summa, qualem belli istius Danici pondus postulat, corradi. Quare non satis miror, cur nos dominus Ioannes a Werden toties huiuscemodi subsidii commonefaciat, videns et sciens illud in nostra potestate positum non esse, et serenissimum dominum regem nostrum ad ea, quae in hac re scripsimus, iam illis, quid faciant, indicasse or iudicasse⌈indicasseindicasse or iudicasse⌉ consensisseque. Id quod et nos, cum nuper Reverendissima Dominatio Vestra apud me hic esset, memoriam refricando consulatui illi respondimus ita, ut nihil nunc superaddendum videam hoc tantum rogans, ut et exempla illarum litterarum omnia (litteris Ioannis a Werden ad me pe scriptis dumtaxat exceptis) eidem una cum AAWO, D. 8, f. 80v his meis adiecta etiam Reverendissimae Dominationis Vestrae sententia, si quo modo per illam summam aliquam extorquere possint, illico remittere non gravetur eadem Reverendissima Dominatio Vestra. Dominus Ioannes Tymmerman hic apud me post proximam abitionem visus non est, opinor etiam ipsum huc non venturum, antequam Reverendissimam Dominationem Vestram inviserit. Cui salvam et longam vitam precor et opto ex animo.
Ex Heilsberg, VIII Iulii Anno M D XXXVI.
Mauritius Dei gratia episcopus Warmiensis
Postscript:
Scripsimus domino a Werden, quia Gdanenses(?) nihil penderunt ad proximum contributum, quod nuper Daniae rex percepit. Si ipsi nunc contribuerent, rex fortassis facile consentiret, quod et hanc rationem regi Daniae ipsi penderent. Vestra Reverendissima Dominatio bene sibi de eis pollicita est, quod finita cisa, quae nunc extincta est, etiam hoc commune contributum cum faenore pendere pollicerentur, si nunc eos Vestra Reverendissima <Dominatio>, ut pendant, inducere valeret, opus bonum, ut inter equales equalitas servaretur et bona amicitia et concordia fixa permaneret meo iudicio ageret Vestra Reverendissima Dominatio, secus si fiat et reliqui cuncti vix quicquam tribuent denuo etc.
Mauritius episcopus Varmiensis ccripsit