Letter #553
Maciej DRZEWICKI to Ioannes DANTISCUSWłocławek, 1530-10-01
received Augsburg, [1530]-10-22 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino Iohanni Dantisco, Dei gratia episcopo Chulmensi, oratori apud caesaream augustissimam maiestatem serenissimi paper damaged⌈[nissimi]nissimi paper damaged⌉ regis Poloniae etc., fratri et amico paper damaged⌈[fratri et amico]fratri et amico paper damaged⌉ in Christo carissimo et paper damaged⌈[et]et paper damaged⌉ honorando
Reverendissime domine amice et frater singulariter in Christo carissime et honorande. Salutem in domino et felicitatem optatam.
Paulo ante misimus centum aureos Hungaricales per dominum Narapyensky in manus domini Georgii Hegel, dominorum Fucarorum factorem, sicut optastis, et amplius misissemus, sed aurum non habuimus; nam semper nobis in votis est Vestrae Reverendissimae Dominationi placere et id ipsum semper antiquum fuit et pergratum est nobis, quod in litteris vestris gratitudinem nostrorum officiorum, erga vos aliquamdiu licet tenaciter exhibitorum, recensetis et in nepote nostro recompensa virtutis vestrae resarcitis. Quam ob rem Vestrae Reverendissimae Dominationi maiori cumulo debiti semper obligatus ero et tanto commodius, quanto Deus ipsam mihi viciniorem fecit. Regratiamur autem, quod nepotem nostrum circa se fovet, et rogo, ut ipsum in suum usum serviendi erudiat urgeatque, ut tempus frustra non terat, sed ut bonis moribus studeat vivereque inter homines bonae conversationis addiscat, et ut denique studendi et legendi usum non negligat. Nolo enim, quod ludis cartarum vel aliis profanis se immisceat, nam ubi in mea praecepta praevaricationem fecerit, non nepos carus, sed ethnicus mihi erit. Est enim nobis adhuc animus, si se bene circa mores curialium erudierit et rudem simplicitatem a se abegerit, eum studiis restituere Italiae, sed non prius, quam ad conspectum nostrum venerit; nam et ipsimet de ipso iudicium, ad quid valeat, facere intendimus, et tunc de eodem disponemus, quod operae pretium putabimus. Sed hoc maxime rogamus, ut, donec istic exsistatis, vobiscum maneat et vobis serviat. Facimus supplicationes per universum regnum in omnibus ecclesiis, ut opera serenissimi regis nostri ad concordiam regum dissidentium efficaciter bono exitu terminetur, licet nobis in optatis est, ut serenissimus Ferdinandus, cuius partibus semper favimus et favemus, regnum illud opulentissimum pro se et suis successoribus assequatur et retineat feliciter, et Deum precamur, ut nostris optatis clementer concordet. Novi apud nos nihil aliud est, nisi quod filius ducis Constantini hisce diebus profligaverit aliqua centena Tartarorum, qui experiri conati sunt, si post mortem Constantini habeatur defensionis ratio. Prussia nostra in religione et Gdanum resipuit, licet adhuc aliquos ex nobilitate noto, qui ubi non resipuerint, invadam illos severius ope Dei et restituam eos Deo vel igni. Reverendissimum dominum Sedis apostolicae legatum, dominum cardinalem Campeium, tum etiam reverendissimos Salczburgensem et Tridentinum cardinales nomine meo salutetis et offeratis servitia, qui ut mei memoriam habeant et me noscant, in memoriam reducatis, quod orator fuerim apud divae memoriae Maximilianum in Issbrug, tum BCz, 249, p. 102 etiam, quod caesareae maiestatis electionem, omnibus promissis aliorum et muneribus spretis, fideliter et cum magno affectu promovi et tranquillum feci praeter spem multorum. — Libenter viderem, si fieret(?) fieri posset vestra ope et consilio, cum vos redire in patriam continget, ut Iohannes adhuc circa caesarem vel in alio quopiam loco honesto applicatus maneret et serviret, ubi aliqua honesta occasione vel conditione id fieri posset; fortassis honoratior in patriam rediret et commodius ad patriae negotia adhiberi posset. Nam ubi vestra opera id assequetur, omnes una cum ipso vobis deberemus. Haec autem vestrae prudentiae et in nos amori committimus. Et feliciter valete.
Ex Vladislavia, 1 Octobris 1530.
Vester Mathias Dei gratia episcopus Cuyaviensis