Semper ab eo tempore, quo a te ⌊Augusta⌋ discessi, optime ac clarissime Dantisce, sic enim appellari a me quam ullo alio splendido titulo, quibus abundas, mavis, redire ad te statui, ita me ceperas vel potius excantaveras, sed non tam munificentia in me tua quam humanitate et benignitate morum summa et in tui similibus carissima. Itaque, mi Dantisce, tibi gratulor non fortunam istam amplam et te dignam, cum ipse et ista fortuna sis dignior et vere dignus regia , cuius utique vices geris et quam unice ornas, sed gloriam famae pulcherrimae ac nominis immortalem, quam non regius iste splendor et dignitas in qua es, sed tua tibi virtus et incomparabilis humanitas peperit, immo parit cotidie magis ac magis. Mihi crede, non sum hic inescatus tuis donis, ut adulari tibi nunc incipiam qui nulli umquam sim solitus . Scribere non possum quae suggerit animus, obruor splendore nominis tui. Adeo certatim omnes homines, quotquot vel nunc Augusta ad nos veniunt vel umquam antehac te novere , tuas laudes, tuam humanitatem, tuam morum civilitatem praedicant, ut nisi mihi esses vere notissimus, frontem abiecisse omnes dicerem, qui tam sine modo prae aliis omnibus unum praedicent. Rediens nuper huc ⌊Philippus⌋ noster, non potes credere, quam sit honorifice de te locutus multis et magnis viris audientibus. Ibi vero, cum de humanitate tua velut certamen sumeretur, Ionas, nosti opinor hominem, “o mi Eobane, inquit, nesciebam tuum Dantiscum, quem praedicare mihi tantopere solebas, ipsam humanitatem esse, quod si scissem, iamdudum quaesissem aliquam occasionem insinuandi me in amicitiam viri optimi.” Haec vere ita ut scribo acta sunt, quae vero ego responderim, ideo non scribo, ne suspectus tibi eius fiam vitii, quod semper vitavi cane peius et angue. Praeterea est hic quidam ⌊Udalrichus Pindarus⌋, qui in ⌊Hispaniis⌋ in familiaritatem tuam se venisse ait. Quid quaeris? Eodem ore te effert, quo hi quos dixi alii omnes, quibus vel per umbram visus es. Hoc demum est, optime Dantisce, vere regis legatum et amicum agere, hoc est omni se fortuna maiorem et in quavis amplissima dignum ostendere. Hoc est regias vices sustinere et eius regis, qui inter omnes ⌊Europae⌋ reges sit vel regnorum amplitudine vel potentiae et virium magnitudine longe maximus. Sed contineo me, ne in epistola poetam fieri me causari possis. Eris
mihi deinceps, optime Dantisce, boni viri verum exemplar et qui nunc ab hoc tempore bona fide semper honore meo semper celebrabere versu. Itaque quae nunc honorandi nominis tui causa instituo, brevi ut spero videbis, neque enim excidit, quid a te discedens dixerim. Epitaphium in ⌊Mercurin[um]⌋ iam non licebat absolvere, et volebam aliquid exquisitum ad te tantum amicum mittere . Itaque igitur ignoscas rogo et hoc nunc procrastinari ; mittam brevi, si quidem futurum te diutius apud ⌊caesarem⌋ audio. Tuum aurum, quod abeunti dederas, conflavi in unum anulum, quem cotidie circumfero et ostento et praedico id munus esse viri maximi, legati regis maximi, Dantisci scilicet eius, quem tot praeconiis ornent haec tempora, ut ne dicam semper homines; pauci sunt, qui tuum nomen ignorent, benignitatem omnes admirantur. ⌊Uxor mea⌋ uniones auro inclusos ut custodit unice, ita carissimos habet ob hoc, quia a te dono dati sint. Pro quibus tuis in me beneficiis quid reddam? Aurum et argentum non est mihi, nosti commune verbum, dabo tamen operam, ut ne ingratitudinis ullo pacto accusari queam. Nihil nunc ad manum erat nugarum, quod ad te mitterem praeter unum hunc libellum psalmorum nuper hic editorum, multa vero edere soleo. Sed qualiacumque horum deinceps, tu velis nolis, bona pars eris. Vix, ut vides, temper[o] ineptiis, ita est tibi vere hic animus deditus. Saluta precor meo nomine optimos ac doctissimos vir[os] dominum ⌊Cornelium Schepperum⌋, dominum Logum, dominum ⌊Ursinum⌋ et si qui sunt alii nobis amici. Sed, quod oblitus eram et ut unde coeperam concludam epistolam, statueram redire ad te, nisi ⌊Philippus⌋ cum suis huc rediisset. Deinceps quae voles ab Eobano curari, pro tuo iure manda; nihil enim cupio omnino magis quam tibi gratificari. Salutat plurimum te ⌊Udalrichus Pindarus⌋, de quo scripsi, si forte possis in memoriam revocare amicitiam hominis. ⌊Christus⌋ te nobis servet quam diutissime.