Letter #5607
Daniel MAUCH to Ioannes DANTISCUSBrussels, 1536-11-01
received [1537]-02-22 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo et Illustrissimo Principi ac Domino, domino Ioanni episcopo Culmensi et admini[stratori Pom]esaniensi, domino ... mihi colendissimo
Reverendissime et Illustrissime Princeps ac Domine, domine mihi colendissime.
Etsi, Reverendissimae Dominationi Vestrae quod scribam, hoc tempore nihil habeam, censui tamen ex debito officio reverendissimi et illustrissimi principis episcopi Brixinensis in has regiones reditum Reverendissimae Dominationi Vestrae significandum. Is superiore anno, cum sponsa illustrissimi comitis palatini hinc discesserat, inde caesarem adiens, ipsum in mensem usque Iulium in castris secutus est. Interim peragravit fere Italiam totam, Neapoli, Romae et Venetiis fuit. Nunc a caesare huc remissus in summis est gaudiis.
Lutheranismus in Imperio et Superiore Germania paulo est remissior, nam ex impiis multa pars facti sunt athei, nec Deum, nec caesarem curantes. De sacramentis disputare aut dubitare puerile est, multo altiora quaerunt et hi sunt, qui mane calices consuunt et post meridiem ebrii de omnibus rebus consultant. Quos nisi Deus respexerit, se ipsos comedent et misere peribunt, stultus populus grexque sine capite a diabolo et eius apostolis seductus.
Anabaptistae Hollandi iam vere sedati sunt.
In rebus Danicis quid actum sit, scit Reverendissima Dominatio Vestra.
Caesarem certum est redire in Hyspanias. Marchio de Gasto supremus est illius in Italia capitaneus, sub se habens pedites XX-M et equites M. Anthonius de Leva, Marx Sutich ab Em[s], Caspar a Frondsperg fatis concesserunt. Dominus Thamise fuit proximus morti.
Galli rident caesarem et sub illius imagine ponunt “non plus ultra Rhodanum”. De pace inter caesarem et Gallum deque futu[ro] generali concilio nihil audimus.
Serenissima regina nostra recte valet et omnia fer[e] eo statu et loco apud nos sunt, quo praesente caesare fuere. Siquid porro melius aut certius intellexero, diligenter significabo Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam oro, ut me habeat commendatum mihique ignoscat, si in his perscribendis nimis forte fuissem officiosus.
Reverendissimus dominus meus de Reverendissima Dominatione Vestra saepissime mentionem facit illique ex animo bene factum cupit.
Interim felicissime et diu valeat Reverendissima Dominatio Vestra meque domino Ioanni a Werden commendatiorem reddat.
Ex Bruxellis, Kalendis IX-br(is) MDXXXVI-o.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servitor Daniel Mauch, iuris utriusque doctor