Letter #5614
UNKNOWN to [Ioannes DANTISCUS]s.l., [1537-02-14 — 1537-03-26]
received [1537]-03-26 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
An meinem Gnedigen Herrenn,
...
Magnifice sincere nobis dilecte.
Exigentibus ita rationibus rei publicae, terrarum nostrarum Prussiae et aliis multis causis distulimus negotium nobilitatis earundem terrarum nostrarum usque ad conventum proxime istic celebrandum. In his rebus, in quibus ea ipsa nobilitas gravatam se ab consiliariis et civitatibus nostris praetendit volentesque et universi de hoc ipso negotio intelligant et in commune consultant nuntiosque ad eum ipsum conventum viros graves et prudentes eligant. Mandamus Tuae Strenuitati, ut id ad universae nobilitatis palatinatus sui notitiam per publicas proclamationes deducat et ut electis ad eam rem nuntiis etiam de sumptibus, quos in eodem conventu facturi sunt, eis provideant pro gratia nostra Tua Strenuitas aliter non factura.
Datae
Ad mandatum sacrae
Magnifice sincere nobis dilecte.
Propter multa ardua et magni momenti negotia, quae in hoc generali conventu regni nostri pertractari oportuit, priusquam audirentur et expedirentur a nobis nuntii, qui a nobilitate terrarum istarum Prussiae missi fuerant ad nos, contigit, ut ipsi expeditionem sui exspectantes longam moram hic posuerint, quae quo prolixior, hoc eis quoque sumptuosior fuit. Quare mandamus Tuae Strenuitati, ut si qui nobilium in eius palatinatu degentium aut etiam civium bona terrestria habentium componere noluerint pecuniam destinatam et promissam, componique iam inceptam ipsis nuntiis pro viatico et expensis, tale[m] omnes ad compositionem illius citra dilationem faciendam compellat. Quod si aliqui rebelles e[t] contumaces in hoc fuerint, eos etiam Tua Strenuitas poenis pignoratoriis afficiat et aliter pro deb[ito] officii sui gratiaque nostra non faciat.
Datae
Ad mandatum
Universis et singulis dignitariis, officialibus, nobilibus et terrigenis terrarum nostrarum Prussiae et praesertim in palatinatu Marienburgensi constitutis, gratiam nostram regiam. Generosi ac nobiles fideles dilecti.
Intelligendum negotia terrarum nostrarum Prussiae et praesertim ea, quae vobis cum consiliariis nostris et civitatibus terrarum nostrarum Prussiae intercedun[t], postulare, ut communibus consiliis et actionib[us] exauditis per auctoritatem maiestatis nostrae sopiantur e[t] finem accipiant. Propterea recepimus nos nonnullos consiliarios nostros regni nostri ad conventum general[em] terrarum nostrarum Prussiae proxime celebrandum missuros, ut eas aliasque actiones et negotia earund[em] terrarum nostrarum Prussiae e nostro nomine et auctorita[te] tractent et componant. Volumus igitur et vobis ma[n]damus, ut in districtibus vestris nuntios, viros g[ra]ves et prudentes ex medio vestri eligatis et designetis cum plena facultate de omnibus rebus et negotiis vestris tractandi et componendi eisque secundum facultates vestras de sumptibus et expensis, quas in eodem conventu facturi sunt, provideatis, ne quid neglegentia et retardatione vestra hae ipsae res et negotia morae accipiant, facturi pro gratia nostra.
Datae
Ad mandatum