Non dubito, quin ex animo mihi Paternitas Vestra Reverendissima novum hunc honorem atque magistratum cancellarii a ⌊regia maiestate⌋ ad me delatum ⌊⌋, tum propter eum, quo me Paternitas Vestra Reverendissima prosequitur amore, tum quod putat ⌊reipublicae non solum ecclesiasticae⌋, sed etiam universae ⌊Regni⌋ atque bonis omnibus aliquid dignitatis et commodi ex ea re accessurum esse. Quicquid vero eius rei accidit, praeter omnem spem et exspectationem meam accidit. Nam ut neutiquam ambivi, ita ne speravi quidem, cum illud unum meditabar in eoque totus eram, quod etiam non celabam a Vestra Paternitate Reverendissima, dum ⌊hic⌋ erat, ut ab aulicis istis publicisque curis et functionibus expeditus primo quoque tempore ad episcopam meam demigrare possem et ut curam dominici gregis pascendi praesens incumberem. Sed cum sic Divinae Providentiae ⌊regiaeque maiestati⌋ placitum est, non fuit mihi integrum neque consentaneum humeros ab imposito onere, onus enim verius quam honos est, subducere. Cui cum imparem me esse sciam, quin ut illud pro temporum et personarum, quales hoc saeculum gignit, ratione bene ferre possim, peto a Vestra Reverendissima Paternitate, ut me precibus ad Deum assidue fusis adiuvet, quo provinciam hanc ex usu dignitateque regia et reipublicae cumprimis, deinde in rem ecclesiastici ordinis, admini[strem]. Id quod ego sedulo pro virili mea facere studebo. Verum, quod peramice hortatur Paternitas Vestra Revrerendissima, ut sanitatis meae accuratiorem rationem habueram onusque humeris meis impositum simul cum iis, qui ferant, partiam, facio hoc equidem, et sane quam libenter, in dictandis exarandisque aut litteris, aut id genus aliis scripturis, in quibus perlegendis et expendendis opus est, tum ut sedatum perspicaxque sit ingenium, et rectum iudicium, sed haec forsan minora aut nihili prae illisque, priusquam fiant, et bene prospicere, et prudenter, cum bono et principis, et reipublicae, aut avertere, si mala et noxia, aut inducere, si salubria esse possent, necesse habet, qui hoc munere recte fungi voluerit. Sunt praeterea innumera, quae ad conficiendas vires non corporis tantum, sed animi etiam tam valent, ut nullis pene remediis sanari quaeant, sed de hoc plus satis.
Vanitas nuntiorum ⌊nobilitatis⌋ con{p}temnenda non videtur neque enim illis aliquid datum est ex thesauro regio aut aliunde. Quod datum est Paternitati Vestrae Reverendissimae, certe ego non prius accepi, quam ex ⌊⌋ eius.
Tempus, quo ego venturus sum ad episcopatum meum, sciat Paternitas Vestra Reverendissima secundam Maii aut circa, nam eo tempore fit capitulum, quod dicunt generale in ecclesia mea, et iam tandem quiescam illic per aestatis tempus, donec revertitur ab expeditione bellica ⌊regia maiestas⌋. ⌊Quae⌋ me clementer donavit libertate per exiguum hoc temporis spatium, sed ea ratione, ut postea allegare me posset ad ⌊regem Romanorum⌋, ubi ⌊dominus archiepiscopus⌋ non convaluerit ex hoc morbo, quo denuo laborat non leviter.
Commissarii ad ⌊conventum Torunensem⌋ designati sunt domini palatini ⌊Posnanienis⌋ et ⌊Vladislaviensis⌋ atque ⌊castellanus Lanciciensis⌋, qui habebunt informationem regiam de his, quae illic agere debent.
Mandatum ad dominum ⌊Dzyalinski⌋ mitto cum praesentibus.
Novarum rerum, quae certo scribi possent, nihil habetur.
Auxilium ⌊episcopis exulibus⌋ ego nunc nullum praestare possum, debitis ipse [inv]olutus et mutuam adhuc ab aliis capiens. ⌊Regia maiestas⌋ bellicis impendiis se excusat.
Ad regem iam olim scripsit ⌊reginalis maiestas⌋, interpellans pro ⌊captivis episcopis⌋.
Reverendissimo ⌊domino Warmiensi⌋ egi gratias pro donato equo et dudum misi litteras.
Deus servet incolumem Vestram Reverendissimam Paternitatem.