Confectis negotiis serenissimorum principum meorum in ⌊Regno Neapolitano⌋, ⌊huc⌋ incolumis perveni, non tamen sine periculis, cum per totam ⌊Italiam⌋ ubique omnia sint plena militum. Quibus semel eundo in ⌊Appuliam⌋ praeda factus fui coactusque sum me redimere <(>licet modica) pecunia. Hinc fit, ut paucissimi videantur iter facere. Litus ⌊Maris Inferi⌋ a 2 mensibus molestatur a Turcis cursariis, qui in oculis omnium satis libere oberrant, nulla enim habent nostri navigia, praeter piscatoria paper damaged⌈[ia]ia paper damaged⌉. ⌊Andreas Doria⌋ cum suis 25 triremibus versus ⌊Curfhum⌋ videtur secessisse, unde heri ab eo de 14 huius allatae sunt litterae, quibus dicitur scribi, quomodo 10 schirassas(?) provisionibus Turcicis onustas ceperit, quas alia 15 sequuntur, pari modo capiendae.
Classis ⌊Turcae⌋ 300 velorum dicitur esse a La Velona. Quo autem se vertet, nescitur. Quae res ⌊caesarem⌋ multum distrahit, cogitur omnia litora ⌊Superi⌋ et ⌊Inferi⌋ Maris magnis sum<p>tibus munire, pariter totam ⌊Siciliam⌋ et ⌊Thunis⌋. Hic quoque 2000 Germanos suis sum<p>tibus habet, habet paper damaged⌈[et]et paper damaged⌉ et triremes 19 paratas, 6 armantur cotidie nec scitum paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉, quo vertentur, exspectant enim in singulos dies novum mandatum. Hinc fit, ut cras bergantinum, ut vocant, cogatur paper damaged⌈[ur]ur paper damaged⌉ conscendere navigaturus in ⌊Hispanias⌋.
AAWO, AB, D. 68, f. 142v
In ⌊Marsilia⌋ certo sciuntur triremes et biremes esse paratae onustaeque multo pane biscocto, habent etiam nonnullas Turcicas fustas. Nescitur, quid machinetur hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉. Nollem praeternavigando in eas incidere.
Milites Hispani in ⌊Lombardia⌋ male cum capitaneo conveniunt, cum propter vetus odium, tum propter non solutum stipendium. Quare cogitur quandoque bonus March[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ se subducere. Interim illi plura faciunt mala, quam ut aperte dicatur hoc, quam malum sit, non eget declaratione hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉. Illi autem milites, qui ex ⌊Inferiore Germania⌋ ⌊Franciam⌋ aggressi sunt, dicuntur feliciter vincere multa.
⌊Caesar⌋ est in ⌊Monson⌋ cortis intentus, ⌊Barchinonam⌋ venturus. Naves vehentes aurum ex ⌊Novis Indiis⌋ adhuc exspectantur, quibus aliae aliquot obviam missae sunt, quo securius navigent.
Litteras vidi ex ⌊Lugduno⌋ a ⌊Germanis⌋ scriptas mense praeterito, quibus significatur ⌊regem⌋ multos Germanos hidden by binding⌈[os]os hidden by binding⌉ milites habere, praesertim a ⌊duce Wirtenbergensi⌋.
⌊Romae⌋ de consilio cardinalium ⌊Campeii⌋ et ⌊Sanctorum Quattuor⌋ adiunxi me reverendissimo domino ⌊nuntio⌋ ⌊summi pontificis⌋ redeunti equis dispositis ad ⌊caesarem⌋, cum quo huc in illis equis perveni, relictis meis vendendis. Ex eo nuntio intellexi hidden by binding⌈[exi]exi hidden by binding⌉ ⌊summum pontificem⌋ laborare, ut fiat pax, quam ipse videtur persuasurus. Quid efficiet videbimus.
AAWO, AB, D. 68, f. 143r
Praeter haec alia non occurrunt scribenda hoc tempore. Ex curia autem ⌊caesaris⌋ crebrius scribam.
Cum essem ⌊Senis⌋ cum domino ⌊nuntio⌋, ⌊archiepiscopus⌋ ibidem honestissimam mentionem fecit Dominationis Vestrae Reverendissimae, asserens se in curia ⌊caesaris⌋ eidem coniunctissimum fuisse.
Licet antequam petam, Dominatio Vestra Reverendissima sciat, quo mihi opus est, nihilominus supplico, dignetur per occasionem absentis memenisse Fabiani, ne fesso mihi tot laboribus necesse sit in hospitali vitam finire etc.
Iterum me servitiaque mea commendo Vestrae Reverendissimae Dominationi. Quam feliciter vivere precor.