Letter #5620
Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUSGenoa, 1537-07-28
received [1537]-09-23 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino gratioso
Reverendissime Domine, domine gratiose.
Servitiorum meorum commendatione praemissa.
Confectis negotiis serenissimorum principum meorum in Regno Neapolitano, huc incolumis perveni, non tamen sine periculis, cum per totam Italiam ubique omnia sint plena militum. Quibus semel eundo in Appuliam praeda factus fui coactusque sum me redimere <(>licet modica) pecunia. Hinc fit, ut paucissimi videantur iter facere. Litus Maris Inferi a 2 mensibus molestatur a Turcis cursariis, qui in oculis omnium satis libere oberrant, nulla enim habent nostri navigia, praeter piscatoria paper damaged⌈[ia]ia paper damaged⌉. Andreas Doria cum suis 25 triremibus versus Curfhum videtur secessisse, unde heri ab eo de 14 huius allatae sunt litterae, quibus dicitur scribi, quomodo 10 schirassas(?) provisionibus Turcicis onustas ceperit, quas alia 15 sequuntur, pari modo capiendae.
Classis Turcae 300 velorum dicitur esse a La Velona. Quo autem se vertet, nescitur. Quae res caesarem multum distrahit, cogitur omnia litora Superi et Inferi Maris magnis sum<p>tibus munire, pariter totam Siciliam et Thunis. Hic quoque 2000 Germanos suis sum<p>tibus habet, habet paper damaged⌈[et]et paper damaged⌉ et triremes 19 paratas, 6 armantur cotidie nec scitum paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉, quo vertentur, exspectant enim in singulos dies novum mandatum. Hinc fit, ut cras bergantinum, ut vocant, cogatur paper damaged⌈[ur]ur paper damaged⌉ conscendere navigaturus in Hispanias.
In Marsilia certo sciuntur triremes et biremes esse paratae onustaeque multo pane biscocto, habent etiam nonnullas Turcicas fustas. Nescitur, quid machinetur hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉. Nollem praeternavigando in eas incidere.
Milites Hispani in Lombardia male cum capitaneo conveniunt, cum propter vetus odium, tum propter non solutum stipendium. Quare cogitur quandoque bonus March[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ se subducere. Interim illi plura faciunt mala, quam ut aperte dicatur hoc, quam malum sit, non eget declaratione hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉. Illi autem milites, qui ex Inferiore Germania Franciam aggressi sunt, dicuntur feliciter vincere multa.
Caesar est in Monson cortis intentus, Barchinonam venturus. Naves vehentes aurum ex Novis Indiis adhuc exspectantur, quibus aliae aliquot obviam missae sunt, quo securius navigent.
Litteras vidi ex Lugduno a Germanis scriptas mense praeterito, quibus significatur regem multos Germanos hidden by binding⌈[os]os hidden by binding⌉ milites habere, praesertim a duce Wirtenbergensi.
Romae de consilio cardinalium Campeii et Sanctorum Quattuor adiunxi me reverendissimo domino nuntio summi pontificis redeunti equis dispositis ad caesarem, cum quo huc in illis equis perveni, relictis meis vendendis. Ex eo nuntio intellexi hidden by binding⌈[exi]exi hidden by binding⌉ summum pontificem laborare, ut fiat pax, quam ipse videtur persuasurus. Quid efficiet videbimus.
Praeter haec alia non occurrunt scribenda hoc tempore. Ex curia autem caesaris crebrius scribam.
Cum essem Senis cum domino nuntio, archiepiscopus ibidem honestissimam mentionem fecit Dominationis Vestrae Reverendissimae, asserens se in curia caesaris eidem coniunctissimum fuisse.
Licet antequam petam, Dominatio Vestra Reverendissima sciat, quo mihi opus est, nihilominus supplico, dignetur per occasionem absentis memenisse Fabiani, ne fesso mihi tot laboribus necesse sit in hospitali vitam finire etc.
Iterum me servitiaque mea commendo Vestrae Reverendissimae Dominationi. Quam feliciter vivere precor.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Genuae, 28 Iulii 1537.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis perpetuus servus Fabianus Dameraw