Letter #5623
Petrus Mirabilis de MONTEREGALE to Ioannes DANTISCUSMonzón, 1537-09-12
received [1538]-02-22 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Ioanni Dantisco Culmensi episcopo meritissimo etc. ac domino meo observandissimo
In Polonia
Si intercapedo litterarum a me ad Dominationem Vestram, Carissime ac Reverendissime mi Domine, tam longa tamque muta fuit, hoc mihi vitio vertere Dominatio Vestra non debet nec credere hoc factum fuisse, quod animum a Dominationis Vestrae studio abalienarim et quod de summo meo erga Dominationem Vestram amore aliquid detractum sit. Nam tam dolui vehementer, quam qui vehementissime, et quod nihil litterarum ad Dominationem Vestram dare potuerim, et quod nullas acceperim. In causa fuere, quominus ad Dominationem Vestram scriberem, varii tam terrae, quam maris itinerum discursus, quibus longo tempore versati sumus versamurque continuo, neque finem conspicimus, et occupationes multae, quibus in his permutationibus detineri maxime soleo.
Ubicumque enim advenimus, ibi nova suppellectile, nova domus, ut Dominatio Vestra bene novit, struenda est. Neque erat mihi notum, ubi nam terrarum Dominatio Vestra Reverendissima incola esset et quam provinciam habitaret, neque habui nuntium certum, quem ad Dominationem Vestram venturum putarem et meas litteras redditurum. Nunc tamen, nobis adveniente carissimo nostro domino Fabiano, rescivi Dominationem Vestram in Pruciam incolumem et benevalentem residere, quod nobis gratissimum accidit, et statim, cum dominus Cornelius in aulam advenisset, eodem sermone affirmavit. Cui in Flandriam redeunti has ad Dominationem Vestram dare decrevi, ut Dominationem Vestram Reverendissimam non lateret illustrem dominum meum, dominum Granvelam, nosque omnes divina favente clementia perbelle valere. Quod etiam de Dominatione Vestra optare non desistimus.
Carissime mi Domine.
Cum illustris dominus meus indies magnis suis me beneficiis ornare non desistat, ita ut umquam solvendo esse queam, vellem a Dominatione Vestra hoc unum impetra[re], quod me impetraturum facile confido, videlicet, quod Dominatio Vestra scribat ad dominum meum, referendo gratias de sua amica erga me voluntate et de tantis suis in me beneficiis, ut intelligat me habere Dominationem Vestram Reverendissimam de mea felici fortuna non condolentem. Hac in re morem mihi si Dominatio Vestra gerat, si promereri non potero Dominationi Vestrae, perpetua servitute devinctum restabo. Non tamen Dominatio Vestra dicat a me hoc scivisse, tamen ab aliquibus intellexisse.
Dominus meus fecit cum filio suo, ut mihi resignaret canonicatum, quem habebat Bisantii in ecclesia Divae Magdalenae, et expedivit bullas suis sumptibus, credo, octaginta ducatos, pariter receptionem canonicis persolvit viginti duos scutatos. {U}Ultra dedit mihi unam exspectativam, videlicet primam vacantem in toto commitatu Burgondiae de beneficiis iuris patronatus caesareae maiestatis. Fuerat quidam in extremis, dicebant eum esse mortuum, procurator meus accipiebat possessionem meo nomine, sed convaluit. Valor erat trecentorum scutatorum in anno.
Etiam dominus obtinuit a maiestate caesarea pro me thesaureratum Divi Nicolai de Baro per obitum domini Crisostomi Colonna, quem Dominatio Vestra bene novit. Intromiserat se quidam Barensis, dictus Abas Rosmanus, et pacifice octo aut novem annis tenuit. Sed quia habuer[at] a principe Orangiae, tunc temporis prorege in dicto regno Neapolitano, qui quidem non habebat potestatem dandi dictum thesaureratum nec beneficium aliquod iuris patronatus, ideo dominus impetravit a caesare pro me. Sumus tamen in lite in parlamento Neapolitano, ut videant, si quid iuris ille Rosmanus habeat. Imperator tamen nunc misit litteras proregi, praesidenti consiliariisque dicti consilii Neapolitani dicens, quod eius voluntas numquam fuit dare potestatem dicto principi ad conferendum beneficium, et quod eius {u}ultima et determinata voluntas est, quod sim pacifice in possessione conservatus, et nemo audeat in contrarium venire aut murmurare. Spero brevi me finem habiturum, Deo duce.
Isabella Delgada nupsit filiam Ioanam Dantiscam cuidam Gratiano, secretario Hispano, qui olim fuit servitor Maximiliani Transsilvani et denuum(!) episcopi Habulensis. Iste Gratianus vestivit Ioanam prop<ri>is pecuni<i>s, priusquam nuberetur. Et extra<h>eret eam a domo matris vestimentis sericis, anulis aureis, torquibusque, nec deerant monilia, neque gemmae, neque cetera capitis ornamenta, et cum mag<n>a pompa fuit in domo Fucarorum ducta, ubi erat episcopus Habulensis, qui accepit eorum manus, et dictus Gratianus promisit eam accipere in uxorem, et ipsa promisit accipere eum in maritum, et eo momento Gratianus misit Ioanam ad matrem suam, quam ipse habet in Medina del Campo, et sic remansit Isabella absque filia. Ego non interfui in istis ceremonis, quia non fui vocatus, sed ii, qui interfuerant, narraverunt mihi totam tragediam, et ipsa Isabella etiam recitavit. Ne<s>cio tamen, qua spe Gratianus voluit habere dictam Ioanam, an spe praedae, an captus amore. Puella certe est eleganti forma, ut vix alia reperiatur in Valledoleto. Hoc tamen aegre fero, quod, ut dicunt, ipse ego non affirmo, laborat morbo Gallico sive propius Hispanico, cum ipse sit Hispan[us].
Dominatio Vestra meo nomine dignabitur salutare ... dominum Bernardum et dominum Georgium fratres, quibus plurimum cupio commendari ceteribusque omnibus.
Dominus Ihesus Christus Dominationem Vestram Reverendissimam incolumem et longaevam tueatur.
Ex Monsonio, Mercurii 12-a Septembris 1537.
Dominationis Vestrae humilis servitor Petrus de Monte Regali in familia domini illustrissimi de Granvela
Postscript:
Responsum citissimum a Dominatione Vestra exspecto.