» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #5631

Paweł DUNIN-WOLSKI to Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1538-05-31
            received [1538]-06-09

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, AAWO, AB, D. 68, f. 171

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

AAWO, AB, D.68, f. 171v

Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino meo honorandissimo.

AAWO, AB, D.68, f. 171r

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi honorandissime.

Quod me Vestra Reverendissima Dominatio litteris suis visere meique inter tantas occupationes suas meminisse dignata sit, ago illi gratias quas possum maiores, nam non potest mihi non esse non gratissima ea favoris eius erga me significatio, quo ut me complecti non dedignetur Vestram Reverendissimam Dominationem obnixe oro.

Quod autem interea temporis litteras ad me nullas dederit, excusatione apud me non erat opus, neque enim ego talia officia ab illis exigere soleo, quos scio magnis negotiis occupatos esse. Utinam vero rebus istis omnibus feliciter confectis incolumis huc adveniret, ut me praesens praesenti in gratiam illius commendarem. Quod quidem absens faciendum nunc censui rogans illam, quo me et in numero servitorum suorum habere, et in gratiam suam suscipere dignetur.

Cui interim felicissima ex corde praecor omnia.

Dat(ae) or Dat(um)Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um) Cracoviae, XXXI-a mensis Maii anno Domini M-o D-o XXX-o VIII-o.

Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor Paulus de Volia Regni Poloniae vicecancellarius manu sua