De mense proxime praeterito redditae sunt Reverendissimae Paternitatis Vestrae ⌊⌋, ⌊Heylsberg⌋ 1538-08-14⌊XIIII Augusti1538-08-14⌋ scriptae, profecto iucundissimae, quod his tandem certior sim factus ⌊⌋ meas una cum bullis (uti vocant) apostolicis confirmationis etc. redditas et perlatas fuisse. Quaenam ut tam tarde perferentur, fuerit occasio, prorsus ignosco, cum omnino sperabam ⌊⌋ per totum mensem Maium ad Reverendissimam Paternitatem Vestram perlatum iri. Utcumque sit, gaudeo ex animo tandem perlatas redditasque fuisse.
Quod autem cum reverendissimo domino, immo domino meo colendissimo [] ⌊domino Culmensi⌋ praeter fas aequumque actum sit, revera non ignoro. Ego, quantum per me licuit, omnem adhibui operam et diligentiam (testis est ⌊reverendissimus dominus Upsalensis⌋), ne iniuria afficeretur. Attamen nihil profeci, igitur patienter, quae emendari hac scilicet vice non possunt, ferenda sunt. Deus Omnipotens mihi testis est, quod iniuriam ⌊ipsius⌋ ac iacturam, qua affectus fuit, aeque ac reverendissima paternitas sua dolenter tuli. Quod autem dominus ⌊Georgius Hegell⌋, ⌊Fuggarorum⌋ ⌊Cracoviae⌋ institor etc., 400 illos ducatos, quos in praedicta ⌊reverendissimi Culmensis⌋ expeditione de pecuniis piae memoriae heredum ⌊episcopi Warmiensis⌋ solvi, repetere conatur, praeter aequum facit. Nam, uti meum dictat chirographum, ad dictam ⌊reverendissimi Culmensis⌋ expeditionem habui dumtaxat a ⌊Fuggaris⌋ sive illorum in ⌊urbe⌋ agente, videlicet domino ⌊Quirino Galler⌋, ducatos de camera 862 Iulos 3,5, reliquos 400 ducatos dedi et posui ad dictam expeditionem ex pecuniis praefatorum heredum. Et me ad quitantias sive chirographa mea refero, quae si exhibita fuerint, facile constabit, quid et quantum a ⌊Fuggaris⌋ dictae expeditionis nomine receperim.
Reverendissimo domino ⌊cardinali Sanctorum Quattuor⌋ Reverendissimae Paternitatis Vestrae ⌊⌋ reddidi ac litteras illas apostolicas Reverendissimae Paternitatis Vestrae quoad ⌊ecclesiam Culmensem⌋ confirmationis. Quibus luce clarius constabat dictae confirmationis Culmensis negotium non ⌊Bononiae⌋, immo ⌊Romae⌋ expeditas fuisse exhibui. Arbitror enim Reverendissimam Paternitatem Vestram, qui illas scripserit, et me, qui easdem praesentaverim, illarum occasione parum gratiae et benevolentiae apud eandem suam ⌊reverendissimam paternitatem⌋ contraxisse. Utcumque sit, uti Reverendissima Paternitas Vestra iussit, feci. Ferat ⌊ille⌋ ac interpraetetur, ut velit.
Nova ferme penes nos nulla, nisi quod ager ⌊Puteolanus⌋, uti olim ⌊Vesuvius⌋ prope ⌊Neapolim⌋ cum magno vicinorum dispendio conflagravit, uti Reverendissima Paternitas Vestra ex adiunctis schedis typo excussis latius intelliget, licet iam ad aliquot dies ardere desiit. Praemissa tamen Reverendissimam Paternitatem Vestram iamdudum intellexisse arbitror. Et dum praemissa 29 Septembris contingerent, fui ⌊Puteoli⌋ per biduum 22 et 23 eiusdem 7-bris, invitatus Neapolim a Fuggarorum
institoribus
, sensique ibidem magnum terrae motum.
Classis pontificia, ⌊caesaris⌋ et ⌊Venetorum⌋ iam ad ⌊Italiae⌋ portus rediisse di[citur]. Alii referunt eandem adhuc in ⌊Dalmatiae⌋ portibus ⌊Venetis⌋ subiectis esse, expugnata tamen ante reditum in ⌊Dalmatia⌋ supra ⌊Raghu[sium]⌋ quadam arce ante aliquot annos a ⌊Turcis⌋ ibidem constructa, ⌊Ca[stello] Novo⌋ dicta. In qua satis validum, dicunt, ⌊Turcarum⌋ fuisse prae[sidium]. Qui omnes ad interemptionem caesi dicuntur. Praeterea a ⌊Cursica⌋ tempestate passa est naufragium, in quo ultra 30 trirem[es] periisse praeter eas, quae conquassatae inutilesque sunt, reddit[ae] asseruntur. Utrimque pro futuro vere armatur instruiturque validiss[ima] classis. Deus Omnipotens nobis ac nostris propitius adsit.
⌊Caesarem⌋ in Martio vel Aprili in ⌊Italiam⌋ venturum esse constans [est] fama. De concilio continuando certo fertur ⌊pontificem⌋ ⌊Vincen[tiam]⌋ aut in ⌊Lumbardiam⌋ iturum. Quicquid tamen circa praemissa fiet, curabo sedulo, ne Reverendissimam Paternitatem Vestram lateat, et quidem tempestive.
Et me Reverendissimae Paternitati Vestrae uti devotiss[imum] mancipium plurimum commendo. Decreveram in aestate proxime praet[erita] ⌊Germaniam⌋ versus proficisci, attamen a nonnullis sum interpellatus p[rincip]ibus, quibus iure negare nil poteram, ut omnino mihi ad princip[ium] futuri veris hic manendum erit, ac demum quod nuper mecum sta[tui], tandem Deo dante et auxiliante opere exsequar et perficiam, coram Reverendissimam Paternitatem Vestram invisam.