Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine gratiose.
Mei servitiorumque meorum commendatione praemissa.
Quae hic nova habemus, pro debito meo et voluntate Dominationi Vestrae Reverendissimae brevibus explicabo. ⌊Maiestas regia senex⌋ iterum fit infirma, ut illa aetas fert, non sine febre, quod me terret. Deus Optimus Maximus sanctum ⌊principem⌋ nobis servet. Dominorum adhuc nemo venit nec video hospitia procurari, tardius forsan convenient etc.
Heri habuit ⌊maiestas reginalis⌋ ex ⌊Neapoli⌋ litteras, quibus scribitur, quomodo mense Octobris illi insoliti terrae motus facti sint, quibus ⌊Puteolis⌋ multa mutata. Aperuit se mons factaque magna voragine, exiit fumus cum multis cineribus obtenebravitque totum aerem. Cineres lubrici decideru
<n>
t undequaque, ⌊Neapoli⌋ visi duorum digitorum latitudine, ⌊Sulfotara⌋ e[t] ⌊Alumera⌋ ac lacus Sibillae absorbta sunt, apparentque vestigia habitationum antiquorum seu civitatum, termae collapsae, civitas dishabitatur prae timore. Curiosi multi volentes omnia videre mortui sunt ob hocque inhibuit vicerex, ne aliquis in illas partes audeat ire. Omnia, q[uae] Italicis verbis ⌊maiestati suae⌋ scripta sunt, long[e] esset repetere, in quanto terrore sit tota ⌊Neapolis⌋ quantumque metum cripta eis faci[at].
⌊Andreas Doria⌋ cum don ⌊Fernando de Go[nzaga]⌋ aliisque proceribus multis hostes classe agg[res]sus, ⌊Venetorum⌋ autem capitanei timidius ... eorum observantes in causa fuerunt, ut Chri[stiani] damnum passi sint. Quare deinceps ⌊Andre[a] Doria⌋ vult suos capitaneos super eorum cla[sse] habere. Haec n[o]va non publicantur cla... quomodo nostris successerit.
Ego desidero carnes dolendas in ⌊patri[a]⌋ habere. Nil restat dignum scitu. Commendo me iterum Dominationi Vestrae Reverendissimae, quae feliciss[ime] valeat.