Letter #5654
Paweł PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1539-04-14
received [1539]-04-16 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et benefactori modis omnibus colendissimo
Reverendissime in Christo pater et domine, domine modis omnibus colendissime, post officiosissimam sui commendationem.
Alexandrina accepto unico puero discessit relictis tum omnibus aliis pueris et nescio pro certo, an iterum rediit paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉, nam et antea ita fecerat, spargendo famam domi mansit, nunc non videtur. Si quid certi intellexero, per venerabilem dominum Achatium scribam, qui brevi iturus est ad Reverendissimam Paternitatem Vestram et de rebus omnibus informabit Reverendissimam Paternitatem Vestram, et ea ferat, quae habet in commissis a venerabili capitulo. Quod tangit brevitatem litterarum et descriptionem strictam litterarum ad eandem, deinceps omnia fusius scribentur et litterae legentur in capitulo, ne quicquam diminueretur vel per cancellarium, ne aliquid subticeretur. Cum his me gratiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae iterum atque iterum commendo optans eandem feliciter et diutissime regnare.
Datum Warmiae, die 14-a Aprilis anno Domini 1539.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae addictissimus servitor Paulus Plothowski praepositus et canonicus Warmiensis
Postscript:
Cras faciam omnem diligentiam in possessione accipienda pro venerabili domino Hosio cantore.