Letter #5657
Jerzy KONOPACKI (von KONOPAT) sr to Ioannes DANTISCUSŚwiecie, 1539-04-20
received [1539]-04-26 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino patrono et benefactori gratioso
Reverendissime in Christo Pater, dignissime praesul et domine, domine gratiose.
Parata et indefessa morem gerendi studia sunt Vestrae Reverendissimae Paternitati imprimis obsequentissime commenda<n>da.
Non mediocris tandem ingrederetur animo meo laetitia, si Reverendissima Vestra Paternitas bona et prospera frueretur valetudine. Quam longos in annos eadem cum secundis omnium rerum ad vota successibus obvenire ex animo precor.
Reverendissime ac Gratiose Domine.
Non eandem lateat litteras per egre<g>ium et venerabilem dominum Nicolaum Coper<ni>k, iurium doctorem et canonicum Varmiensem, scriptas mihique al<l>atas me accepisse, ex quibus ad amussim cognovi illius Reverendissimam Dominationem filio meo Raphaeli canonicatus et praebendae ecclesiae Varmiensis possessionem (quae per obitum bonae memoriae Felicis Reych vacabant), duce Deo, obtinuisse idque saltem superest, ut capiat corporalem possesionem. In qua si quid illi, quod absit, sinistri contigerit, Reverendissimam Paternitatem Vestram obsequentissime rogo (intellexi enim semper eandem rebus meis et filii mei ex speciali gratia sua favere, eandem et spei anchoram conspicimus), dignetur eodem et gratia, et favore postremo, et auxilio adesse.
Ego econtra omni ac indefessa conservandi promptitudine operam navabo quibusvis Vestrae Reverendissimae Paternitati votis officiose inservire ac complacere, obsequiose rogando, ut meam animi ac servitiorum propensitatem ad quaevis optata addictissime gratioseque dignetur accipere sibique de me et de meis certo persuadere nihil nos intermissuros, ubi Vestrae Reverendissimae Paternitati nos acceptos et paratis officiis morigeros commendatosque reddere quiverimus.
Nihil de rebus novis Vestrae Reverendissimae Paternitati significare queo, attendo, quia hic nullo modo habemus, solum quod iterum atque iterum obsequentissime rogo me totamque familiam gratia sua ac favore prosequi dignetur. Quod paratissimis benefaciendi ac inserviendi offic[iis] erga Reverendissimam Paternitatem Vestram studiosissime promereri studebimus a...temurque.
Eandem Deo ad longos annos incolumem ac felicem commendantes.
In Swecz, 20-ma Aprilis anno MDXXXIX.
Vestrae Reverendissimae Paternitati deditissimus Georgius de Conopath, palatinus Pomeraniae et capitaneus Swecensis