⌊⌋ Dominationi Vestrae Reverendissimae 1530-10-23⌊23 Octobris praeteriti1530-10-23⌋ cum fasciculo litterarum ex ⌊Urbe⌋ ad me misso per reverendum dominum doctorem ⌊Resszicza⌋ dedique illum ad manus ⌊Fuggarorum⌋ speroque, quod iam pridem sit redditus. Ab eo tempore hucusque fratrem meum cum bullis et expeditione ⌊episcopatus⌋ mei apud me retinui, spe ductus, quod interea, cum nihil aliud in his ⌊comitiis⌋ agendum restabat, revocari deberem, quo ipsemet cum his bullis de rebus meis disponere potuissem. Cum autem hucusque ne iota quidem de reditu meo viderim iamque ⌊caesar⌋ cum ⌊fratre⌋ profectioni suae versus ⌊Coloniam⌋ intendat et ego ex vi mandati serenissimae ⌊regiae maiestatis⌋, quo ante revocationem redire prohibeor, omnino sequi debeam, ulterius fratrem meum retinere nolui misere intra me afflictus, quod salutis et dispendii mei non clementior habetur ratio. Accedit etiam ad afflictionis meae cumulum, quod de una eademque re toties apud Dominationem Vestram Reverendissimam cogor conqueri, cum praeter Deum in neminem alium in terris, quam in Dominationem Vestram Reverendissimam, spem meam collocaverim. Dabit igitur Dominatio Vestra Reverendissima pro Sua in me gratia et pro ea necessitate, quae me impellit, veniam.
Et ne in querelis meis recensendis sim longior, compendium illarum est, quod hucusque non desunt nisi tres menses ad septem annos completos, quo exivi ⌊Cracoviam⌋, cf. Verg. A. 1. 3 ⌊terris iactatus et altocf. Verg. A. 1. 3 ⌋, in tot curis et discriminibus versatus cum salutis et facultatum mearum non levi dispendio. Non tamen ex hoc tam duro et diuturno exilio me explicare possum: cumque iam ⌊ecclesia⌋ mea pastorem, aetas tot laboribus fessa quietem, et creditores mei debita, quae in hoc servitio contraxi, exspectent, nihil est, quod maiore desiderio atque omnibus votis cupiam, quam reditum, ad quem maturarem. Cum Dominatio Vestra Reverendissima fuerit exitus mei causa, quem invocem aut cuius opem implorem praeter eandem Dominationem Vestram Reverendissimam, scio neminem. Eam qua possum igitur devotione et affectu, rogo atque obtestor, dignetur iam tandem mei misereri et intercessione Sua serio apud serenissimam ⌊regiam ac reginalem maiestatem⌋ efficere, quo me clementer redire permittant, ne totus inteream, praesertim cum nihil sit amplius, quod hic illarum maiestatum nomine agere debeam.
Neque etiam ulterius subsistere possum, si me ad immorandum diutius cogere voluerint, deficiente nervo, maiorem enim partem proventuum ⌊episcopatus⌋ mei ⌊Roma⌋ absumpsit. Quod reliquum est, hic impenditur indiesque gravioribus me debitis implico, tantumdem impendens de meo, quantum menstrua mihi fert provisio, quandoquidem non possum committere, ut quapiam in re dignitati et existimationi ⌊principum nostrorum⌋ in ea, quam fero, persona decedat vel minimum. Gessique eam hucusque, Deo gratia, non cum minore auctoritate, quam quispiam aliorum regum orator, et si gloriari coram Dominatione Vestra Reverendissima licet, fortassis gratiosior reliquis cum in aula, tum apud ⌊caesarem⌋, quemadmodum id aliquando tempora testabuntur; fecique ea omnia sperans hinc reditum meum maturiorem et honoratiorem futurum. Ad praesens vero utrumque me fefellit cogorque ⌊caesarem⌋ non cum parva pecuniarum mearum iactura ad electionem et ⌊regis Romanorum Ferdinandi⌋ coronationem sequi, sine mandatis et instructione, quid mihi facere me oporteat.
Qua de re Dominationem Vestram Reverendissimam rogo summopere, dignetur me cum primis certiorem reddere, quid serenissima ⌊regia et reginalis maiestas⌋ volunt per me ulterius fieri. Ego profecto sub hac condicione nequaquam ultra duos menses durare possum. Misi itaque fratrem meum, ut omnibus modis ex ⌊episcopatu⌋ et alibi, ubi potest, pecunias mihi conquirat, quo solutis debitis honeste hinc abeam. ⌊Reginalis etiam maiestas⌋ nondum 600 ducatos, quos in eius servitio absumpsi, solvi mandavit, sicut hoc 1530-11-28⌊heri1530-11-28⌋ mihi ⌊Velseri⌋ nuntiarunt, ⌊thesaurarium Barensem⌋ respondisse se ea in re a reginali maiestate novum exspectare mandatum. Quod si et eos 600 ducatos solvere debeam et adhuc ⌊Romae⌋ 559 ducati sunt pro bullis solvendi, praeter id, quod ab amicis accepi in mutuum et hic impendi, quem profectum huius anni ex ⌊episcopatu⌋ meo sum percepturus, facilis est coniectura, et praesertim si diutius adhuc mihi cum tam gravi meo dispendio hic erit immorandum, actum erit de me. Quapropter supplico, eruat me ex hoc casu et ut redire possim, tandem efficiat.
Quae hic aguntur, copiose maiestati regiae descripsi; ad ea me refero. Mitto tamen hic ⌊⌋, typis excussa, ex quibus fere omnium hic rerum gestarum cum Lutheranis seriem intelliget. Adiunxi etiam ⌊⌋, reverendissimo domino Plocensi meo nomine dandum, quo nihil umquam legi mirabilius: omnes in eo versus et praeterea quaelibet dictio in versibus a “p” littera incipit; laboriosum opus et otiosi ingenii ridiculum poema.
Dominum ⌊Ioannem Levicium⌋, cui nihil ⌊hic⌋ fuit negotii, bene hinc et cum caesareo munere expedivi. Quod si forsan, ut non puto, pro gentis suae natura aliud dixerit, commisi fratri meo, ut Dominationi Vestrae Reverendissimae omnem historiam enarret.
Scripseram in novissimis Dominationi Vestrae Reverendissimae de taxa 700 ducatorum super episcopatu meo, atqui Varmiensis 4009 dumtaxat solvat, rogans ad Urbem a maiestate regia commendaticias, si quid de huiusmodi 700 ducatis adhuc possit adimi seu retineri; ut igitur ad eum modum litterae cum primis ad me cum earundem exemplis mittantur, iterum atque iterum rogo. De bonis ecclesiae meae per dominum palatinum Pomeraniae ablatis, praesertim pulveribus, machinis, armis et equis ex castro Lubaviensi cum aliis multis bonis in auro, argento, vestibus et rebus ecclesiasticis abductis, scripsi iam aliquoties; nihil hucusque impetravi. Cumque iuxta ecclesiarum episcopalium in Prussia morem, in quo et praedecessor meus, frater ipsius palatini, fuit conservatus, omnia successori debentur, miror maiestatem regiam istiusmodi spolium ecclesiae, quam maiestas eius confert, aequiore ferre animo spoliatoremque impune permittere potiri inique ablatis; qua de causa iterum atque iterum Dominationem Vestram Reverendissimam rogo, agat Sua apud maiestatem regiam intercessione, ut vel in sequestrum ablata ponantur aut restituantur, unde sunt sublata, neque sinat mihi absenti in servitio maiestatis regiae sic nulla cum ratione et frivole illudi.
Quod reliquum est, me Dominationi Vestrae Reverendissimae una cum fratre meo summopere commendo et impense rogo, de revocatione mea et de omnibus me quam primum certiorem reddat.