Letter #5661
Ermland (Warmia) Chapter to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1539-04-30
received [1539]-05-01 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino nostro colendissimo
f.246r
Reverendissime in Christo Pater et Domine colendissime.
Reveren(tiae) et ob(serva)n(ti)ae officiosa commendatione praemissa.
Fuit superiore hieme praesentium latori per senatum Melsacensem ius datum illius civitatis annuente et approbante domino administratore Melsacensi, per quod ei licuit sicut alteri cuicumque forensi libere mercari et contrahere. Empto sic per eum subinde quodam lino curavit illud in Braunsberg perduci, quod ibi per senatum arrestatum fuit, perinde atque glaebae ascripto ei mercari non licuisset. Cum autem nihil per eum in praeiudicium nostrum sit actum, immo facultas illi facta sit, ut libere rebus suis intendere posset, non videmus, cur ei linum suum detineri debeat. Rogamus ideo obnixe Reverendissimam Dominationem Vestram huic pauperi adesse et consulere dignetur, ut arresto praedicto relaxato linum suum recipere et libere distrahere valeat, omni reverentia et observantia nos Reverendissimae Dominationi Vestrae commendantes.
Ex Frawenburg, ultima mensis Aprilis anno 1539.
Eiusdem Reverendissimae Domination(is) or Dominationi(i)⌈Domination(is)Domination(is) or Dominationi(i)⌉ Vestrae obsequentissimi praelati et canonici, capitulum Warmiense