Reverendissimo in Christo patri et domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino et benefactori modis omnibus colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine modis omnibus colendissime.
Post fidissimam obsequiorum meorum commendationem.
Pro tam gratioso ⌊⌋ immortales gratias ago Reverendissimae Paternitati Vestrae. Ad ⌊⌋ Reverendissimae Paternitatis Vestrae dispensavit cum domino ⌊Raphaele⌋ ⌊venerabile capitulum⌋. ⌊Qui⌋ feria tertia discesserit praeterita. Dominus ⌊Alexander⌋ disponit de domo focariae suae, quae iam, ut intellexi, peperit. Ad quam misit duas mulieres et necessaria, quae habent hospitium apud Sigismundum de Sychten civem Gedanensem. Pueri manent in domo et exspectant matrem cum litteris apostolicis. Quod pertinet ad praebendam domini ⌊Raphaelis⌋, ut intellexi ex domino ⌊custode⌋, non omnino est securus ab adversa parte. Quae solus fusius dicam, cum venero ad Reverendissimam Paternitatem Vestram. De domino ⌊Fabiano⌋ nihil certi scio, an convaluit vel non. Tamen ut percepi, quod dominus ⌊Alexander⌋ habet etiam aliquid ad praebendam ipsius, si moreretur, non dispenset Reverendissimae Dominationi Vestrae cum fratre nisi in praesentia mea, nam intelligo ex litteris eiusdem ad me datis se velle abire ad terram Culmensem.
Cum his diu et felicissime optimeque valeat Reverendissima Paternitas Vestra.