Letter #5678
Nicolaus HUMAN to Ioannes DANTISCUSGuttstadt (Dobre Miasto), 1539-06-06
received [1539]-06-06 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino meo ac patri clementissimo gratiosoque
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime ac gratiose.
Venerabile capitulum Warmiense per dominum administratorem Allensteynensem rogat me, ut intersim causae, quae illi est cum Georgio Sack, tractandae Warmiae, et fortassis, Deo cooperante, amicabiliter componendae. Idque ad feriam quartam ante Ioannis Baptistae proximam.
Ceterum, quia ita commodum visum est Reverendissimae Vestrae Dominationi, ut secum eam in proximum harum terrarum conventum, meque ita votis ac voluntati Reverendissimae Dominationis Vestrae accomodaturum et satisfacturum spopondi, hinc est, quod venerabili capitulo nihil certi respondere possum, antequam certior fiam a Reverendissima Dominatione Vestra, an conventus ille Prutenus procedat nec ne, et an adhuc Dominatio Vestra Reverendissima istius est voluntatis, ut mea persona in illum conventum uti velit. Super quo si secus deliberata est Reverendissima Dominatio Vestra, rogo humillime, dignetur me cum hoc nuntio facere certiorem. Mallem, si qua fieri posset, tam Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam etiam venerabili capitulo obsequens et morigerus esse. Quod facile fieri posset, si se vel Reverendissima Dominatio Vestra ab hoc conventu absolvere vellet, vel conventus ille ultra terminum a capitulo pro sua causa designatum, foret prorogandus.
Ut autem certum habeam responsum Reverendissimae Dominationis Vestrae, mitto hunc puerum meum, per quem ut me suo responso dignetur, oro, sine eo enim venerabili capitulo Warmiensi praesentiam meam polliceri nequeo.
Commendo me gratiae eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae. Quam Christus in longos eosque felices annos ad consolationem omnium suorum conservare dignetur.
Ex Gutstadt, sexta Iunii 1539.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus servitor Nicolaus Human
Postscript:
Dignetur etc.(?) mihi Reverendissima Dominatio Vestra litteras domini administratoris remittere.