» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #568

Bona Sforza to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1530-11-29
            received Cologne, [1530]-12-26

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 3465, p. 15-18

Prints:
1POCIECHA 4 p. 405 (excerpt)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz, 3465, p. 15

Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina

Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.

Plures hoc tempore ad Sinceritatem Tuam dedimus litteras, quibus de negotiis nostris abunde perscripsimus. Nunc aliud nihil scribendum censuimus, quam quod magnopere scire vellemus, quomodo haec ipsa negotia procedant et quid ad extremum sperandum sit.

Quemadmodum autem videbit Sinceritas Tua proceder text damaged[r]r text damagede res Scipionis de Summa, ita etiam negotia nostra accommodabit, hoc tamen secretius tenebit, ut si Scipio de Summa in gratiam caesaris non redibit et ad officium suum in ducatu nostro Barensi restitutus non fuerit, nos etiam fratrem eius Nicolaum Maria castellanum habere nollemus. Sed ne hoc de mente et voluntate nostra procedere videretur, efficere deberet Sinceritas Tua, ut caesarea maiestas litteris suis declararet nobis et concilio collaterali se destituisse Scipionem de officio, cui praeerat, et ob id nolle, quod nos fratrem eius paper damaged[rem eius]rem eius paper damaged Nicolaum Maria in castellanatu nostro haberemus, sed ut [...] paper damaged[...][...] paper damaged nobis antea facultatem mandet tres a nobis sibi nominatos paper damaged[inatos]inatos paper damaged [...] paper damaged[...][...] paper damaged, cum in longinquo simus, ne interea sacra illius maiestas [...] paper damaged[...][...] paper damagedderet sicque hoc negotium infectum relinqueretur. Sciat Sinceritas Tua nos esse paper damaged[Sinceritas Tua nos esse]Sinceritas Tua nos esse paper damaged nominaturas tres, Octavianum Guidanum patricium Lecii [...] paper damaged[...][...] paper damaged], gubernatorem nostrum Ferdinandum Brancatium Neapolitanum et Ioannem Stephanum Reynam patricium Mediolanensem possessionatum in ducatu nostro Barensi. Quorum duo, Octavianus et Ferdinandus, sacrae maiestati caesareae noti sunt, nam in curia illius erant. Inter omnes tamen deligeremus Octavianum Guidanum, virum maturum, probum et in rebus bene gerendis factivum.

Et haec esset ultima voluntas nostra, si ut diximus, res Scipionis ad eum scopum deducta esset, tamen BCz, 3465, p. 16 rebus et tempori se Sinceritas Tua accommodare studebit, quod illius industriae hidden by binding[riae]riae hidden by binding committimus et, hoc ubi factum fuerit, statim per postas utrasque caesareae maiestatis tam nobis quam, concilio collaterali scriptas ad manus nostras transmit hidden by binding[nsmit]nsmit hidden by bindingtat, ne illius maiestati respondere negligeremus, antequam ex Germania dece hidden by binding[ece]ece hidden by bindingderet.

Et bene valeat Sinceritas Tua.

Ad mandatum sacrae maiestatis reginalis proprium

Postscript:

Et si idem Scipio per sacram maiestatem caesaream destitutus fuerit, faciat Sinceritas Tua, u text damaged[u]u text damaged caesarea maiestas nobis per litteras expresse manda hidden by binding[da]da hidden by bindingret, ne illum in eo officio servaremus, sicut nobis Sinceritas Tua antea text damaged[a]a text damaged scripserat, ne tam ipse, quam alii consanguinei sui etiam hidden by binding[m]m hidden by binding in concilio collaterali dicerent, quod hoc nos operatae sumus et aliquando ob id aliqui nobis nocere studerent.

Bona regina subscripsit.