Letter #5683
Valentinus [RULANDT] to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-06-11
received [1539]-06-13 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino [Io]hanni Dei gratia episcopo Warmiensi dignissimo, domino suo clementissimo
Humillimorum obsequiorum meorum commendatione semper praemissa.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine multum clementissime.
Audio, quod Reverendissimae Paternitatis Vestrae carissima parens diem suum extremum, quem illi Deus praefixerit et constituerit, ante paucos dies clauserit. Deus propitius sit illi et ex clementia sua infinita perpetuam requiem donare dignetur. Constitui exsequias, si Paternitati Vestrae Reverendissimae placuerit, celebrare pro ea cum vigiliis totis et missis, quotquot haberi poterint. Quod ad personam meam attinet, nihil opto, tantum ut fiat satis iis, qui ecclesiae inserviunt.
Digna certe res est, Reverendissime Domine, ut omnis(!) nos Lubavienses precemur pro ea, quia dum esset in vita, mihi et omnibus bene fecit [ac] ex benefactis suis sibi perpetuam peperit memoriam. Daturus sum operam meam, ut in sacris contionibus in suggestum fiat commemorabilis oratio et exhortatio ad populum pro ipsius anima. Illud, Reverendissime Domine, constitui facere, et quidem lubentissime, modo Vestrae Reverendissimae Paternitati placere cognovero.
Reverendissimus dominus Culmensis iam, Deo gratia, incipit fortius convalescere, cibum appetere et vires per infirmitatem deperditas recuperare. Cui me Reverendissima Paternitas Vestra ex consueta clementia sua litteris suis per occasionem et tempore suo congruo commendare dignetur.
Cui tandem Reverendissimae Paternitati Vestrae ad omnia servitia offero paratissimum et diutissime valere ex animo cupio.
Lubaviae, XI Iunii anno Domini 1539.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis humillimus capellanus, Valentinus parrochus Lubaviensis