Letter #5684
Georg von BAYSEN (BAŻYŃSKI) to Ioannes DANTISCUSSchoneck (Skarszewy), 1539-06-13
received [1539]-06-24 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco, Dei et apostolicae sedis gratia episcopo Warmiensi etc., domino suo observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime.
Servitiorum meorum humili commendatione praemissa.
Cum praesentium ostensores, Georgius Schlos aurifaber, burgimagister et Paulus Grabowski, consul in oppido Tucholiensi, ob controversias quasdam, quae cum vicecapitaneo intercesserant Dominica Rogationum, ut ipsimet narrare poterunt, se apud me hucusque continuerunt. Interim sciscitantes et missis ad dominum palatinum Iunivladislaviensem, eorum capitaneum, nuntiis explorare conati sunt, an possent in gratiam redire, verum ex responso habito se ei credere non audent. Itaque metu perculsi, vim metuentes, secesserunt huc cum maxima rei domesticae iactura uterque relinquens uxorem gravidam, quae interim enixae sunt, vitae suae consulentes [ve]rum redire non ausi.
Confugiunt ergo ad Reverendissimam Dominationem Vestram implorantes consilium et auxilium, me quoque interpellantes, ut eos Reverendissimae Dominationi Vestrae commendarem misertus eorum calamitate votis eorum respondere curavi. Supplico igitur Reverendissimae Dominationi Vestrae, dignetur eosdem gratiose audire et exaudire, oppressisque auxilio et favore non deesse, et serenissimo regi nostro eos et causam eorum commendare, ut sua maiestas in suam protectionem recipere dignaretur et de securitate clementer providere, examinandamque ac iudicandam et decidendam causam consiliariis Prussiae in futurum conventum delegare, seu ad minus commissarios huius patriae dare.
Cum his me Reverendissimae Dominationi Vestrae unice commendo. Quam felicissime in multos annos valere ex animo opto.
Ex oppido Schoneck, 13 Iunii anno salutis nostrae 1539.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus Georgius a Baisen etc. Mevensis capitaneus scripsit