» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #5691

Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1538-05-05
            received [1538]-06-02

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, AGAD, AZ, 2999, f. 163

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto

Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres

Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.

Gratum nobis fuit et iucundum cognoscere ex litteris Paternitatis Vestrae, quod multo iam sit, quam fuit antea, confirmatior, idque non tam ea de causa, quod illius opera opus nunc habemus, quam quod omnia laeta et prospera Paternitati Vestrae ex animo optamus. Et quidem tanto magis, quanto maius illius studium et alacritatem perspiciemus in omnibus mandatis nostri exhauriendis.

Quo die Paternitatem Vestram in viam se dare velimus, iam procul dubio ex his litteris cognovit, quas non ita pridem per cubicularium nostrum misimus. Maturato opus est neque vero dubium nobis est, quo studio et observantia erga nos est Paternitas Vestra, quin cum celeritatis res indigeat, nihil ei sit morae interpositura. Numerum equitum vellemus quidem esse copiosum, sed non tam de apparatu nunc laboramus, quam ut primo quoque tempore negotium hoc confici possit. Quare ne quid ea res profectionem Paternitatis Vestrae retardet, quod si nondum movit se loco, id eam quamprimum facere velimus.

Ceterum si quae apud serenissimum Romanorum regem tractanda inciderint, de quibus per nos non est satis diligenter perscriptum, Vestrae Paternitatis iudicio arbitrioque committimus. Quamquam enim ipsa pro sua modestia ingenio suo diffidit, spectatum tamen nobis id satis est et probatum multis in rebus arduis, quas nostro nomine tractavit, nullum ut onus a nobis Paternitati Vestrae imponi posse existimemus, quod non viribus ingenii sui sustinere queat, nihilominus si quid eiusmodi inciderit, quod magnam aliquam dubitationem afferre possit, facile patiemur de eo ad nos referri, cum non procul Wratislavia sumus afuturi.

Illud ante omnia postulamus, ut nihil cunctetur Paternitas Vestra atque id modis omnibus contendat et elaboret, ut serenissimum dominum Romanorum regem Wratislaviae reperire queat. Quo celerius rem confecerit, hoc a nobis gratiam inibit maiorem. Cupimus enim vehementer illam ad tempus venire. Quam bene valere optamus.

Datae Cracoviae, V mensis Maii anno Domini MDXXXVIII-o.

Ad mandatum sacrae maiestatis regiae proprium