Letter #5692
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-05-17
received [1538]-05-22 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi et ad serenissimum Romanorum et Boemiae etc. regem oratori designato, nobis sincere dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, totius Prussiae ac Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, domine, sincere nobis dilecte.
Magno fuit ea res nobis dolori, quod Paternitatem Vestram ita gravi morbo conflictatam esse intelleximus, sed recreati tamen sumus, cum levatam esse magna illius parte paulo post cognovimus. Speramus quidem et optamus prorsus iam esse liberam estque nobis id vehementer gratum, quod se tanto erga nos studio esse profitetur, ut si vita ponenda sit in laboribus nostra causa susceptis, non gravatim se id facturam scribat. Nos vero nihil magis cupimus, quam ut Paternitas Vestra, cuius animum hunc talem in nos non possumus non amare plurimum, quam longissimo tempore salva sit et incolumis et nisi magna nos urgeret necessitas, non essemus commissuri, ut aliquid ei oneris imponeremus, si nondum est plane suis viribus restituta.
Ac si licitum nobis esset, daremus operam, ut prorogaretur tempus obeundae legationis, sed ut ex litteris serenissimi Romanorum regis Paternitas Vestra intelliget, res moram non patitur. Veremur autem, si quam dilationem peteremus, cum tot iam intercesserint, ne quam serenissimo Romanorum regi secus de nobis existimandi occasionem praeberemus, neve opinari possit maiestas eius nuptias istas nobis cordi non esse, cum sint maxime.
Quare hortamur Paternitatem Vestram, etiam si non prorsus ab omnibus tentationibus esset libera, tamen cum tantam huius rei nobis impendere necessitatem videat, Christi freta auxilio in viam se det munusque istud legationis ex nostra dignitate ita obeat, ut si non ad praestitutum a serenissimo Romanorum rege diem, tamen aliquot post diebus Wratislaviam venire possit, prius tamen certiore facto per hunc cubicularium nostrum magnifico Janussio Latalski palatino Posnaniensi, quo die quove in loco cum Paternitate Vestra convenire debeat. Sin autem, quod nollemus, gravior est morbus illius, quam ut in viam se tuto dare queat, faciat nos quam celerrime certiores, ut mature prospicere rebus nostris queamus.
Quod ad viaticum attinet, sciat Paternitas Vestra nos ita ceteros quoque, qui ante illam ad hoc munus designati fuerant, providisse, quemadmodum illam providimus arbitramurque illi per nos attributam pecuniam facile suffecturam. Si quid tamen deest in pecunia, gratia nostra illud per occasionem Paternitati Vestrae compensabit.
Atque ut ne multum laboris capere Paternitatem Vestram in obeundo munere isto sit necesse, mittimus illi et orationem, quam habiturus erat reverendus dominus Ioannes Cracoviensis proxime mortuus episcopus, quam ut aliis, si ita visum erit, verbis exprimat, licebit atque iudicio arbitratuque suo quae volet, immutet. Et instructionum quoque illi paratam mittimus, in qua si quid necessarium scriptum non esset, Paternitati Vestrae, cuius fidei erga nos prudentiaeque multum tribuimus, liberum esse velimus aliquid etiam, quod necessarium visum fuerit, addere vel si oportuerit, ad nos inquirendi gratia de dubiis, quae illi interciderint, vel ex itinere, vel ex Wratislavia ipsa nuntios sumptu nostro mittere.
Mittimus praeterea annulum, qui nomine sponsi illustrisssimae novae nuptae, si ad hoc venerit, dandus autem est per dominum palatinum Posnaniensem, qui loco regis, filii nostri, debet contrahere cum illa sponsalia per verba de praesenti. Quiddam enim obstat, quod Paternitati Vestrae, in dignitate episcopali constitutae, id praestare non liceat.
Mittimus mandatum a nobis unum, a serenissimo filio aliud, ad id, quod cum collega suo Paternitas Vestra actura est, ampliter scriptum. Litteras etiam de eius matrimonii contractu anno Domini M-o D-o XXX-o Posnaniae ab oratoribus utrimque nostris et serenissimi Romanorum regis confectas cum praesentibus mitttimus. Adiunximus his et litteras fidei, quae in primo congressu serenissimo Romanorum regi offerendae erunt.
Quae valeat et sit felix.
Datae Cracoviae, decima septima die Maii anno Domini M-o D-o XXXVIII, regni nostri XXXII-o
Sigismundus rex subscripsit