Letter #5693
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-05-29
received [1538]-06-09 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi et apud serenissimum Romanorum regem oratori nostro, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiaeque ac Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Pergratum fecit nobis Paternitas Vestra, quod profectionem suam ad serenissimum Romanorum etc. regem maturaverit, quamquam maturari eam, non accelerari volumus lenteque, quod aiunt, festinari. Aequum enim esse putamus, ut in hoc aestu et valetudinis suae et equorum una rationem habeat, quos longis itineribus fatigari nolimus. Quare facile patiemur, ut commoditati suae studeat, cum nihil sit periculi, etiam si constitutum diem Paternitas Vestra non obierit. Nam quod a nobis fieri cupit, curatum id iam est diligenter.
Misimus cubicularium nostrum ad serenissimum Romanorum regem eique scripsimus fieri nequaquam posse, ut ad praefinitum diem legati nostri venirent. Itaque ut exiguam moram boni consuleret, rogavimus reditumque cubicularii huius nostri in horas exspectamus.
De reliquis visum est coram potius quam per litteras cum Paternitate Vestra colloqui. Quam bene valere optamus atque iter illi felix precamur utque ea, quae dedimus illi mandata, feliciter tractet atque ad optatum finem perducat.
Datum Cracoviae, die XXIX Maii MDXXXVIII-o.
Ad mandatum sacrae maiestatis regiae proprium