Reverendo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni episcopo Varmiensi⌋, sincere nobis dilecto
⌊Sigis[m]undus⌋ Dei gratia rex ⌊Poloniae⌋, magnus dux ⌊Li[thu]aniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc. dominus et heres
Reverende in Christo [Pater], sincere nobis dilecte.
⌊Comitia⌋ non esse habita mense Maio in loco
a no[b]is constituto nos in bonam partem accepisse ex iis ⌊⌋, quas non ita pridem ad illam dedimus, Paternitas Vestra cognoscere potuit. ⌊⌋ etiam ea in Septembrem reiecimus potestatemque fecimus Paternitati Vestrae de sententia ceterorum quoque ⌊consiliariorum terrarum nostrarum Prussiae⌋, si quo in loco ha[benda] essent ⌊comitia⌋, is a pestis contagione liber non esset, ea alium idon[eum in] locum trasferendi.
Quod attinet ad dignitates, si non ante fui[ss]ent eae per nobis distributae, quam ⌊⌋ Paternitatis Vestrae ceterorumque ⌊consiliariorum⌋ accepimus, habita fuisset per nos petitionis illius ratio. Sed quod factum iam est, id infectum reddi non potest.
Bene valeat Paternitas Vestra.
Datae
⌊Cracoviae⌋, V-a Iulii anno Domini M-o D-o XXXIX-o, regni nostri anno XXXIII-o.
Ad mandatum regiae maiestatis proprium