Letter #5702
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1540-07-24
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-08-02 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc., dominus et heres.
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Quod attinet ad edictum nostrum de non ferendis in Regno nostro iis, qui sunt pravis haereticorum opinionibus imbuti, deque revocandis, qui in locis de haeresi suspectis commorantur, de eo non est necesse Paternitatem Vestram omnia ad nos referre plerisque in rebus suo iudicio utatur licebit. Scholas Luteranas vitari voluimus ab omnibus, qui sunt ditionis nostrae, libros itidem haereticorum a quoquam legi prohibemus neque passuri sumus, ut eorum dogmata quis in terris nostris spargat. Quo minus autem liceat alicui aut mercaturam facere, aut artem aliquam exercere, in vicinis locis difficile caveri potest. Propius haec res ad Paternitatem Vestram, quam ad nos pertinere videtur, nam illa in animas dioecesis suae, nos in corpora tantum imperium habemus. Illius itaque proprium est munus providere, ne qua labe mentes hominum inficiantur, nos nostram ad eam rem auctoritatem libenter Paternitati Vestrae accommodabimus. De Elbingensibus gratum nobis est, quod officii sui memores Paternitatis Vestrae dicto se audientes fore pollicentur, erit autem gratius, cum quod verbis promittunt, id eos re ipsa praestitisse cognoverimus. De stipendiis Lypsensibus Vestrae Paternitatis iudicium facimus, ea ne satius putet interire, an ut pereant tot animae, quas pretioso sanguine Christus redemit, pestilenf. 193vtissimis de fide et religione opinionibus infectae. Sed si ratio tamen aliqua reperiri queat, qua salva esse possint stipendia, etiam ut nemo Lipsiam proficiscatur, quam diu haec ibi tam saeva animorum pestis grassatur, modo ut eam nobis ostendat Paternitas Vestra, libenter eam amplectemur et, ne intereant stipendia, pro virili nostra providere conabimur. Sed si alterius sit rei iactura facienda, nobis quidem stipendiorum, quam animarum iactura minor esse videretur.
De moneta scripsimus ad illustrissimum dominum ducem Prussiae, ut ab ea cudenda supersedeat, omni etiam cura providebimus, ut qui eam adulterant, ii deprehensi debitas poenas dent.
De Alexandro, quae petiit Paternitas Vestra, ea concessimus, quemadmodum ex iis, quae mittuntur, Paternitas Vestra cognoscet.
Quam bene feliciterque valere optamus.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Vilnae, XXIIII-a mensis Iulii, anno Domini millessimo quingentesimo quadragesimo, regni vero nostri anno XXXIIII-o.
Ad mandatum maiestatis regiae proprium