Letter #5703
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1540-08-21
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverendo in Christo Patri, Ioanni episcopo Varmiensi sincere nobis dilecto gratiam nostram regiam.
Reverende sincere nobis dilecte.
Quaeritur Henricus Braun gener Margarethae, civis Varmiensis, sibi per nobilem Nicolaum Plothowski vim esse factam et res nonnullas ablatas, nimirum sex vaccas, equum unum, gallenas, utensilia et alia nonnulla, quae sunt arrestata et occlusa. Quod si ita est, hortamur Paternitatem Vestram, ut Henrico iustitiam administret, quae per vim servitor illius abstulit, ea restituere et occlusa atque arrestata libere dimittere iubeat. Factura pro gratia nostra et officio suo.
Datae Vilnae, Sabbato ante festum Sancti Bartholomei Apostoli proximo anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo, regni nostri anno trigesimo quarto.
Ad mandatum regiae maiestatis proprium