Letter #5708
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1542-12-07
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-12-16 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW, BOZ, 953, f. 221r Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Perfertur ad nos in civitate nostra Gedanensi novos iterum motus fieri atque cum alia quaedam agi, contra quam constitutum per nos fuit, tum illud imprimis, ut contra receptum morem sacrosanctae catholicae et orthodoxae ecclesiae communio sub utraque detur. Cavendum itaque esse videmus, ne haec istorum intemperies erumpat latius, ac satius fore putamus, ut mature huic novandi studio obviam eamus. Quod qua ratione nos aggredi oporteat, a Paternitate Vestra consilium nobis dari postulamus. Nam pro officio nostro providere cupimus pro virili nostra, ne qua fiat religionis novatio. Factura pro fide et officio suo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, VII-a Decembris anno Domini M-o D-o XLII-o, regni nostri anno XXXVI-o.
Ad mandatum proprium regiae maiestatis