Letter #5709
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSWielowieś, 1543-12-12
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-02-08 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Ex litteris, quas ad nos proxime dedit Paternitas Vestra, singularem illius in causa citatorum sollicitudinem perspeximus. Quos nobis cum tanto studio commendet, dabitur a nobis opera, ut commendationis huius suae rationem a nobis habitam intelligat. Quod vero petivit a nobis, ut ante comitia causam illorum cognoscere dignaremur, id nos facere non posse ipsa intelligit, quandoquidem instant iam comitia et illi absunt longius. Postulavit hoc ipsum a nobis serenissimus filius noster, cuius preces pro paterno nostro erga illum amore magnum apud nos pondus obtinent. Sed cui nos negare fas non esse duximus, negavit angustia temporis. Ea sumus fiducia de Paternitate Vestra, quod et episcopum, et primum consiliarium terrarum nostrarum Prussiae se esse memor, nihil nobis suadeat, quod aut ecclesiae, aut terris nostris Prussiae sit incommodaturum. Quo libentius illius consilia amplectimur. Nam cura et diligentia Paternitatis Vestrae provisum iri confidimus, ut, si qua usi erimus erga citatos facilitate, ea non modo non reddantur quidam deteriores, verum etiam alacriores deinceps efficiantur ad ea, quae sunt fidei suae atque officii praestanda.
Bene valeat Paternitas Vestra.
Datum in Vielawiess, duodecima Decembris, anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo tertio, regni nostri tricesimo septimo.
Commissio propria regiae maiestatis