Letter #5711
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSWarsaw, 1544-04-08
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-04-12 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Iohanni episcopo Warmiensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Accepimus litteras Paternitatis Vestrae, in quibus nos promissi de Georgio Schewka facti admonet. Nos equidem ita non mutamus nostrum promissum, ut iterum Paternitati Vestrae polliceamur confirmemusque habituros nos potiorem quam aliorum rationem Georgii Schewka, si modo illum inter electos nominari contigerit. Quod ad dominum episcopum Plocensem, regni nostri vicecancellarium, attinet, de illo ad comitia terrarum Prussiae mittendo secundum nostras et publicas rationes statuemus, nondum enim quicquam de nobis ipsis certi constituimus.
Cupimus Paternitatem Tuam bene valere.
Datae Warsshoviae, VIII Aprilis anno Domini MDXLIIII-o, regni nostri XXXVIII-o.
Ad mandatum serenissimae regiae maiestatis proprium