Letter #5716
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1544-11-21
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-12-11 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, supremus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Quam operam navavit Paternitas Vestra, ut aliqua tamen eorum haberetur ratio, quae sunt per nos ab ordinibus terrarum nostrarum Prussiae postulata, gratissima nobis accidit, ac ad cumulandam Paternitati Vestrae gratiam nostram reg paper damaged⌈[reg]reg paper damaged⌉iam plurimum illi pertinebit. Neque gravate illud ferimus, qu paper damaged⌈[qu]qu paper damaged⌉od non est adve paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉rsata, ne litterae ad nos scriberentur rebellium causam contra officium commendantes. Nam contra animi sui sententiam id eam fecisse minime dubitamus, cum necesse habuerit aliquid dare petentium importunitati. Quod cognoscendis causis vicesima Ianuarii dies Elbingi praefinita est, ratum id habemus, quod etiam litteris nostris testatum esse voluimus. Wartenbergensibus dari libertatem iussimus.
Bene valeat Paternitas Vestra.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, XXI-a Novembris, anno Domini M-o D-o XLIIII-o, regni nostri anno XXXVIII-o.
Ex mandato regiae maiestatis proprio