Letter #5718
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-02-06
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-02-16 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri domino Ioanni Episcopo Varmiensi sincere nobis dilecto
Si[gi]smundus Dei gratia rex Poloniae supremus dux Li[th]uaniae Russiae Prussiae Mazouiae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater et domine syncere nobis dilecte.
Nihil est, quod nobis agat Paternitas Vestra gratias de Wartenbergensibus. Fecimus libenter ita multis in nos Paternitatis Vestrae meritis exigentibus.
Quae vero scripserat ad nos antea de Pucensi negotio, grata nobis acciderunt, neque nos ea res quicquam offendit, quod ita suae erga nos fidei satisfacere contendit, ut factum tamen aliquid nolit contra eam fidem, quam Deo dedit, neque suae professionis ac personae, quam gerit, obliviscatur, quin haec illius religio magis etiam delectat animum nostrum, et quae semper spectatissima nobis fuit fides Reverendae Dominationis Vestrae, eam spectatiorem etiam nobis reddit et probatiorem.
Litteras obligationis, quae sunt apud Reverendam Dominationem Vestram ad nos mitti volumus, sed tempori, dies enim dictus coram nobis Gdanensibus est postridie Dominicae Invocavit. Ad quem diem eas habere velimus.
Quod in schaeda addit de Scultetorum liberis, qua condicione sint in terris nostris Prussiae, libenter accepimus.
Bene valeat.
Datae Cracoviae, feria sexta mensis Februarii, anno Domini M-o D-o XLV-o, regni vero nostri XXX 9-o