Letter #5720
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-03-20
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-04-02 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, supremus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae Masoviaeque etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, domine, sincere nobis dilecte.
Quod scribit Paternitas Vestra queri nobilitatem, quod incommodum illi lustrationis tempus designatum sit ac protractiorem terminum petere, nos id non gravatim concedimus. Et quoniam contra crucis hostes lustratio haec fieri debet, terminum assignamus postridie Exaltationis Sanctae Crucis, ut ad eum diem lustratio fiat. Qua de re praefectos omnes et capitaneos arcium et oppidorum nostrorum certiores fieri per Paternitatem Vestram volumus, ut ad eum diem in procinctu esse omnes iubeant neque alia hac de re mandata nostra exspectent. Factura Paternitas Vestra pro fide atque officio suo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, vicesima die Martii, anno Domini M-o D-o XLV-o, regni vero nostri XXXIX.
Ex mandato s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉ regiae maiestatis proprio