⌊Sigismundus⌋, Dei gratia rex ⌊Poloniae⌋, supremus dux ⌊Lithuaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc. dominus et heres
Quod ⌊comitia⌋ in Maio mense habita non sint, feramus oportet, quandoquidem mutari non potest. Excusationem, qua utitur nomine omnium ordinum Paternitas Vestra accipimus. Ceterum, quae ⌊nobilitas⌋ scribit terrae Culmensis, de eo Paternitas Vestra verbis nostris in hanc sententiam respondebit, quod cum esset a nobis petitum omnium ordinum nomine in ⌊terris his nostris Prussiae⌋, ut propter affectam valetudinem palatini Culmensis potestatem illi faceremus aliquem loco suo substituendi, qui iudiciis praesideret, ita ut supplicatum nobis fuit, fecimus, ac litteras dari iussimus, quibus potestas eiusmodi ⌊palatino Culmensi⌋ per nos data est.
Quod si illo tempore aut ex comitiis, aut saltem a nobilitate postea, quem maxime cuperent, substitui certiores facti essemus, non detrectassemus eum auctoritate nostra regia substituere, quem gratum esse prae ceteris et idoneum accepissemus. Sed cum de voluntate ⌊palatini⌋ certiores facti essemus, quod generosum ⌊Achacium Czema⌋ castellanum Gedanensem et nobilem ⌊Felicem von Alden⌋ substitui sibi vellet, qui loco palatini iudiciis praeessent, neque salva nostra dignitate et citra designatorum iniuriam, mutare nobis quod factum est licet.
Quam ob rem qui auctoritate nostra regia constituti sunt, eis pareri volumus. Nam quod nullas habent in terra Culmensi possessiones, id movere neminem debet, quandoquidem non palatini ipsi sunt, sed palatini tantum locum obtinent. Sumptibus opus non erit, nam citationes a palatino ipso peti possunt, qui vero locum eius tenere debebunt, ii suo sumptu ad eum locum, ubi iudicia exercebuntur, proficisci erunt obligati. Qui proxime defunctus est ⌊palatinus Pomeraniae⌋, is longius a Pomerania afuit, neque habuisse dicitur in ea possessiones ullas, nullos tamen eiusmodi contra illum concitatos clamores audivimus. Ceterum perturbationis huius unum esse auctorem accepimus, quem curabit admonendum Paternitas Vestra, ut quiescat neque nobis quem palatino substituamus praescribat, sed substitutum pro eo, cuius locum gerit, agnoscat, iudiciorumque cursum ne impediat. S... tempore a consiliariis terrarum nostrarum Prussiae cognoscentur.
Quae bene valeat.