Letter #5725
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-03-09
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-03-27 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Reverendo in Christo Patri et Domino Ioanni, episcopo Var]miensi, [sincere nobis dilecto]
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, supremus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Quae scribit ad nos Paternitas Vestra de bonis Pucensibus, ea grata nobis acciderunt, verum deliberatum nobis est ipsis bona Pucensia possidere, pecuniam vero decretam Gedanensibus numerare. Qui, si in officio fuerint, fieri potest, ut nostra aut successorum nostrorum benignitate deinceps aliquando [ad] ea bona redeant.
De Alexandro magnis a[g]itur content[ioni]bus, ut salvum conductum obtineat, sed nos in gratiam Paternitatis Vestrae vinci no[s p]assi non sumus neque properanter quicquam agemus. Si tamen is gratiam Paternitatis Vestrae petierit, [iube]mus ei non negari, ut Vestrae potius Paternitatis quam alterius cuiusquam opera sal[vum condu]ctum hunc obtineat.
De moneta gratum est nobis consilium Paternitatis Vestrae, [ex] cuius multiplicatione ne quid detrimenti regnum accipiat [providere] curabimus.
Cupimus Paternitatem Vestram bene valere.
Cracoviae, IX Martii anno Domini M-o D-o XLVI-o, regni nostri XL-o.
Ad mandatum [sa]crae maiestatis regiae pro[prium]