Letter #5726
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-03-17
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-03-31 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, supremus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater et Domine, sincere nobis dilecte.
Accepimus litteras Paternitatis Vestrae, quibus a nobis petit, ut magistratui Elbingensi potestatem permittamus in Iacobum Schrotter, quem suum esse subditum praetendunt animadvertendi, quandoquidem ab eius oboedientia se subtrahit. Nos causa incognita neque audita parte altera statuendum nobis esse aliquid non putavimus. Sed consiliariis terrarum nostrarum Prussiae commisimus, ut hi in proximis comitiis auditis et visis partium iuribus, quod iustum fuerit, inter eas decernant.
Bene valeat Paternitas Tua.
[D]atae Cracoviae, XVII Martii anno Domini M-o D-o XLVI-o, regni vero nostri XL-o.
Ex commissione sacrae regiae maiestatis propria