Reverendo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni episcopo Varmiensi⌋, sincere nobis dilecto
⌊Sigismundus⌋ Dei gratia rex ⌊Poloniae⌋, supremus dux ⌊Lithuaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, domine sincere nobis dilecte.
Litteras Paternitatis Vestrae accepimus, quibus nostris respondet. De ⌊Alexandro⌋ magno studio agitur magnorum virorum allegationibus, ut salvum conductum obtineat. Sed nos tamen petitionis Paternitatis Vestrae rationem habebimus neque properanter quicquam agemus. De moneta consilium Paternitatis Vestrae nobis probatur, nisi quod iam edicta nostra passim promulgata sunt, ut mutari non posse videantur. Quod alteris litteris scribit Paternitas Vestra de Christophero Cromer, absente parte quemadmodum absolvi possit, non videmus. De his, quae in scheda scribit, amplius esse deliberandum censemus habituri suo tempore rationem.
Bene valeat Paternitas Vestra.
Datae
⌊Cracoviae⌋, XXIX-a Aprilis anno Domini M-o D-o XLVI-o, regni nostri XL-o.
Ex mandato
sacrae regiae maiestatis proprio