Letter #5729
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1547-[10]-18
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-10-26 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, supremus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater et Domine, sincere nobis dilecte.
Probatur nobis studium Paternitatis Vestrae in mandatis nostris perficiendis, quo adducta valetudini suae non esse parcendum existimavit, sed in locum comitiis dictum omnino proficisci cogitabat, nisi morbo fuisset impedita. Quo nos conflictari Paternitatem Vestram dolemus ac melius illi, ut sit, atque pristinam caletudinem reciperet, ex animo precamur.
De palatino Marieburgensi quae scribit Paternitas Vestra, moverunt quidem animum nostrum, sed cum is iam procul dubio sit apud caesaream maiestatem, non videbamus, qua ratione quod nobis consilium dedit Paternitas Vestra, id facere possemus. Interea tamen illius curam hanc bene rerum [cons]tituendarum plurimum commendamus.
Datae Piothrcoviae, XVIII-a O[ctobris anno Domin]i M-o D-o XLVII, regni vero nostri XLI.
Ad mandatum sacrae maiestatis regiae proprium